True Christian Religion (Chadwick) n. 148

Previous Number Next Number See English 

148. Internum et externum talium aequiparari possunt venenis obductis crustis saccharinis: tum [1]colocynthidibus, quas pueri prophetarum colligentes miserunt in pulmentum, quod dum comederent, clamabant, "mors in olla" (2 Reg. iv. 38-[2]41). Et quoque comparari possunt bestiae [3]e terra, quae habebat duo cornua sicut agni, et locuta est sicut draco (Apoc. xiii. 11); in sequentibus bestia illa vocatur "pseudopropheta." Et sunt sicut latrones in urbe, ubi cives morati, qui in illa moraliter agunt et rationaliter loquuntur, at cum redeunt in silvas, ferae sunt; aut etiam sicut piratae, qui super terra homines sunt, at in mari crocodili. Hi et illi incedunt dum super terra aut in urbe sunt, sicut pantherae indutae pellibus ovis; aut sicut simiae amictae vestibus humanis, ante cujus vultum appositus est typus faciei hominis. Assimilari etiam possunt meretrici, quae inungit se balsamo, fucat faciem purpura, ac investit se serico albo cum intextis floribus; quae cum in domum suam redit, nudat se coram lupercis, ac inficit illos sua lepra. Quod tales sint, qui sanctum Verbo et Divinum Domino corde derogant, per annorum experientias in mundo spirituali mihi datum est cognoscere; ibi enim omnes primum tenentur in externis suis, at postea his ademptis immittuntur in interna, et tunc comoedum eorum fit tragicum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church