True Christian Religion (Chadwick) n. 149

Previous Number Next Number See English 

149. (iv.) Quod Dominus operetur illas virtutes in illis qui credunt in Ipsum. - Quod Dominus operetur illas virtutes, quae per missionem Spiritus Sancti intelliguntur, in illis qui credunt in Ipsum, hoc est, quod illos reformet, regeneret, innovet, vivificet, justificet, purificet a malis, et demum salvet, constat ex omnibus illis locis in Verbo, quae confirmant quod salus et vita aeterna sit illis qui credunt in Dominum, quae adducta supra (n. [4]107) videantur; et insuper ab hoc, Dixit Jesus, "Quisquis credit in Me, sicut dicit Scriptura, flumina ex ventre ejus fluent aquae viventis; hoc.. dixit de spiritu, quem accepturi sunt credentes in Ipsum" (Joh. vii. 38, 39). Tum ex hoc, "Testimonium Jesu est spiritus prophetiae" (Apoc. [1]xix. 10);

per "spiritum prophetiae" intelligitur Verum doctrinae ex Verbo; "prophetia" non aliud significat quam doctrinam, ac "prophetare" docere illam, et per "testimonium Jesu" intelligitur confessio ex fide in Ipsum. Simile intelligitur per "testimonium Ipsius" in hoc loco, Michaelis angeli vicerunt draconem "per sanguinem Agni, et per verbum testimonii [2]illorum: ....et draco... abivit, ut faceret bellum cum reliquis seminis Ipsius, qui tenebant mandata Dei, et habent testimonium Jesu Christi" (Apoc. xii. 11, 17).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church