True Christian Religion (Chadwick) n. 18

Previous Number Next Number See English 

18. De Divino Esse, quod est Jehovah. Agitur primum de Divino Esse, et postea de Divina Essentia. Apparet sicut duo illa unum idem sint, sed usque Esse est universalius quam Essentia, Essentia enim ponit Esse, et ex Esse fit Essentia. Esse Dei, seu Esse Divinum, non potest describi, quia est supra omnem ideam cogitationis humanae; in hanc non cadit aliud quam quod creatum et finitum est, non autem increatum et infinitum, ita non Esse Divinum. Esse Divinum est ipsum Esse, ex quo omnia sunt, et quod in omnibus erit ut sint. Ulterior notio de Esse Divino potest influere ex articulis sequentibus; qui sunt, - (i.) Quod unus ille Deus dicatur Jehovah ex Esse, ita ex eo, quia solus Est, Fuit, et Erit, et quia est Primus et Ultimus, Principium et Finis, Alpha et Omega. (ii.) Quod unus ille Deus sit ipsa Substantia et ipsa Forma, et quod angeli et homines sint substantiae et formae ex Ipso; et quod quantum illi in Ipso sunt, et Ipse in illis, tantum sint imagines et similitudines Ipsius. (iii.) Quod Divinum Esse sit Esse in se, et simul Existere in se. (iv.) Quod Divinum Esse et Existere in se, non possit producere aliud Divinum quod sit Esse et Existere in se; consequenter quod Deus alius ejusdem Essentiae non dabilis sit. (v.) Quod pluralitas deorum in saeculis antiquis, et quoque hodiernis, non aliunde exstiterit, quam ex non intellecto Divino Esse. Sed haec singulatim elucidanda sunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church