19. (i.) Quod unus ille Deus dicatur Jehovah ex Esse, ita ex eo, quia solus Est, [Fuit,] et Erit, et quia est Primus et Ultimus, Principium et Finis, Alpha et Omega. - Quod Jehovah significet Sum et Esse, notum est; et quod Deus ab antiquissimis temporibus ita vocatus sit, constat ex Libro Creationis seu Genesi, ubi in primo capite nominatur Deus, at in secundo et sequentibus Jehovah Deus: et postea cum filii Abrahami ex Jacobo per commorationem in Aegypto obliti sunt nominis Dei, in memoriam revocatum est; de quo ita: "Moses dixit ad Deum, ....Quodnam nomen" tuum? ...Dixit Deus... Sum qui Sum;.. sic dices filiis Israelis, Sum misit me ad vos;.... et dices, Jehovah Deus Patrum vestrorum.... misit me ad vos: hoc nomen meum in aeternum, et hoc memorabile meum a generatione in generationem" (Exod. iii. [13,] 14, 15). Quoniam solus Deus est Sum et Esse, seu Jehovah, ideo non datur in universo creato aliquid quod non ducit suum Esse ab Ipso; sed quomodo, videbitur infra. Hoc idem etiam intelligitur per haec, "Ego sum Primus et Ultimus, Principium et Finis, Alpha et Omega" (Esai. cap. [1]xliv. 6; et Apoc. cap. i. 8, 11; cap. xxii. 13):
per quae significatur, Qui est ipsum et Unicum a primis ad ultima, ex quo omnia. [2.] Quod Deus dicatur Alpha et Omega, Principium et Finis, est quia Alpha est prima et Omega est ultima syllaba in alphabeto Graeco, et inde significant omnia in complexu. Causa est, quia unaquaevis littera alphabetica in mundo spirituali significat aliquam rem; et vocalis, quia inservit sono, aliquid affectionis seu amoris: ex hac origine est loquela spiritualis seu angelica, et quoque scriptura ibi. Sed hoc est arcanum hactenus ignotum: est enim lingua universalis, in qua sunt omnes angeli et spiritus, et haec nihil commune habet cum aliqua lingua hominum in mundo; in hanc linguam venit omnis homo post mortem, est enim illa cuivis homini ex creatione insita; quare unusquisque alterum in universo mundo spirituali intelligere potest. Datum est mihi saepius illam linguam audire, et contuli illam cum linguis in mundo, et compertus sum quod ne quidem in aliquo minimo unum faciat cum aliqua lingua naturali in terris: differt ab his ex primitivo suo, quod est, quod unaquaevis littera cujusvis vocis significet aliquam rem. Inde nunc est quod Deus dicatur Alpha et Omega; per quod significatur, quod sit ipsum et unicum a primis ad ultima, ex quo omnia. Sed de hac lingua et ejus scriptura fluente ex spirituali cogitatione angelorum, videatur in opere De Amore Conjugiali (n. 326-329), et quoque in sequentibus.