True Christian Religion (Chadwick) n. 180

Previous Number Next Number See English 

180. Apud Evangelistas (Matth. xxiv.; Marc. xiii. et Luc. xxi.) descriptae sunt successivae declinationes et corruptiones Ecclesiae Christianae; et ibi per "afflictionem magnam, qualis non fuit ab initio mundi, nec fiet," intelligitur, ut passim alibi in Verbo, infestatio veri a falsis, usque dum non supersit aliquod verum, quod non falsificatum et consummatum est; hoc etiam intelligitur per "abominationem desolationis" ibi, et hoc quoque intelligitur per "desolationem super avem abominationum," et per "consummationem et decisum," apud Danielem; et hoc idem describitur in Apocalypsi, per illa quae mox supra inde adducta sunt. Hoc effectum est, per quod ecclesia unitatem Dei in trinitate, et trinitatem Ipsius in unitate, non agnoverint in una Persona, sed in tribus, ac inde fundaverint ecclesiam in mente super idea trium Deorum, et in ore super confessione unius Dei; sic etenim separaverunt se a Domino; et tandem eousque, ut nullam ideam Divinitatis in Humana Ipsius Natura residuam habuerint: cum tamen est Ipse Deus Pater in Humano; quare etiam vocatur "Pater aeternitatis" (Esai. ix. 5 [B.A. 6]); Et dicit ad Philippum, "Qui videt Me, videt Patrem" (Joh. xiv. 7, 9).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church