True Christian Religion (Chadwick) n. 181

Previous Number Next Number See English 

181. Sed quaeritur, Unde est ipsa vena fontis, ex qua talis abominatio desolationis, qualis describitur apud Danielem (ix. 27), et talis afflictio qualis non fuit, nec fiet Matth. (xxiv. 21), scaturivit? et respondetur quod ex ipsa fide universali in Christiano orbe, et ex ejus influxu, operatione et imputatione, secundum traditiones Mirabile est, quod doctrina justificationis per solam illam fidem, tametsi non est fides, sed chimaera, in ecclesiis Christianis omne punctum ferat; hoc est, illa ibi paene ut unicum theologicum in ordine sacro regnet. Illa est, quam omnes novitii e clero in lyceis avide addiscunt, hauriunt et insorbent; et postea sicut inspirati caelesti sapientia in templis docent, in libris vulgant, et per quam superioris eruditionis nomen, famam, et gloriam sectantur et faenerantur; ut et propter quam diplomata, auctoramenta, et praemia, donantur; et haec fiunt, tametsi per illam solam fidem hodie obscuratus est sol, lumine suo orbata est luna, stellae caelorum ceciderunt, et virtutes caelorum commotae sunt, secundum verba praedictionis a Domino apud Matthaeum (xxiv. 29). Quod doctrina istius fidei hodie occaecaverit mentes in tantum, ut non velint, et inde sicut non possint, videre aliquod Divinum verum intus in luce solis, nec in luce lunae, sed modo extus in quadam scabra superficie in luce foci noctu, testatum mihi factum est; quare possum vaticinari, quod si Divina vera de genuina conjunctione charitatis et fidei, de caelo et inferno, de Domino, de vita post mortem, deque felicitate aeterna, argenteis litteris exarata, e caelo demitterentur, a justificatoribus et sanctificatoribus per solam fidem, non lectu digna censerentur; at prorsus aliter, si charta de justificatione per solam fidem, ab inferis submitteretur; hanc exsumerent, oscularentur, et in sinu domum deportarent.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church