True Christian Religion (Chadwick) n. 189

Previous Number Next Number See English 

189. Caput Quartum. De Scriptura Sacra Seu Verbo Domini. I. Quod Scriptura Sacra seu Verbum sit ipsum Divinum Verum. In omnium ore est, quod Verbum sit a Deo, Divinitus inspiratum, et inde Sanctum; sed usque hactenus nescitum est, ubinam in illo Divinum est, nam Verbum in littera apparet sicut scriptum vulgare, stilo peregrino, non sublimi nec lucente, sicut ad apparentiam sunt scripta saeculi. Ex eo est, quod homo, qui naturam pro Deo, aut qui illam prae Deo colit, et inde ex se et suo proprio, et non e caelo a Domino, cogitat, facile in errorem de Verbo, et in contemptum ejus possit cadere, et secum dicere, cum id legit, Quid hoc quid illud? an hoc est Divinum? an Deus, cui infinita sapientia est, ita loqui potest ubi et unde sanctum ejus, nisi ex religioso, et inde persuasione?


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church