True Christian Religion (Chadwick) n. 190

Previous Number Next Number See English 

190. Sed qui ita cogitat, ille non considerat, quod Jehovah Dominus, qui est Deus caeli et terrae, locutus sit Verbum per Mosen et Prophetas; et quod inde non possit esse quam Divinum Verum; nam quod Ipse Jehovah Dominus loquitur, hoc illud est: nec considerat, quod Dominus Salvator, qui est idem cum Jehovah, locutus [1]sit Verbum apud Evangelistas, multa ex suo ore, et reliqua ex spiritu oris sui, qui est Spiritus Sanctus, per duodecim suos Apostolos: inde est, ut Ipse dicit, quod in verbis suis sit Spiritus et Vita, et quod Ipse sit Lux quae illustrat, et quod sit Veritas; quod patet a sequentibus his locis:

Jesus dixit, "Verba quae Ego loquor vobis, Spiritus sunt, et vita sunt" (Joh. vi. 63). Jesus dixit mulieri ad fontem Jacobi, "Si scires donum Dei, et quis est qui dicit tibi, Da Mihi bibere, tu peteres ab illo; et daret tibi aquam viventem. ....Qui bibit ex aqua quam Ego dabo.., non sitiet in aeternum; sed aqua, quam Ego dabo, fiet in illo fons aquae salientis in vitam aeternam" (Joh. iv. 6, 19, 11[, 14]):

per "fontem Jacobi" significatur Verbum (Ut quoque Deut. xxxiii. 28);

quare etiam Dominus, quia est Verbum, ibi sedit, et locutus est cum muliere: et per "aquam viventem" significatur verum Verbi. Jesus dixit, "Si quis sitiverit, venito ad Me, et bibito; quisquis credit in Me, sicut dicit Scriptura, flumina ex ventre illius fluent aquae viventis" (Joh. vii. 37, 38). Petrus dixit ad Jesum, "Verba vitae aeternae habes" (Joh. vi. 68). Jesus dixit, "Caelum et terra transibunt, verba.. Mea non transibunt" (Marc. xiii. 31). Quod verba Domini sint Veritas et Vita, est quia Ipse est Veritas et Vita, ut docet apud Johannem, "Ego sum Via, Veritas, et Vita" (xiv. 6): et apud eundem, "In principio erat verbum, et verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. ....In illo Vita erat, et vita erat Lux hominum" (Joh. i. 1-3[, 4]). per "Verbum" intelligitur Dominus quoad Divinum Verum, in quo solo Vita est et Lux est. Inde est, quod Verbum, quod est a Domino, et quod est Dominus, dicatur "Fons aquarum vivarum" (Jerem. ii. 13; xvii. 13; xxxi. 9):

"Fons salutis" (Esai. [1]xii. 3):

"Fons" (Sach. xiii. 1):

Ac "fluvius aquae vitae" (Apoc. xxii. 1):

ac dicitur quod "Agnus, qui in medio Throni, pascet illos [et deducet illos] ad vivos fontes aquarum" (Apoc. vii. 17). Praeter aliis in locis, ubi Verbum etiam vocatur "sanctuarium" et "tabernaculum" in quo Dominus habitat cum homine.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church