True Christian Religion (Chadwick) n. 234

Previous Number Next Number See English 

234. VI. Quod per Sensum litterae Verbi sit Conjunctio cum Domino, et consociatio cum Angelis. Quod per Verbum sit conjunctio cum Domino, est quia Ipse est Verbum, hoc est, Ipsum Divinum Verum et Divinum Bonum inibi. Quod per sensum litterae sit conjunctio, est quia Verbum in illo sensu est in suo pleno, in suo sancto, et in sua potentia, ut supra in suo articulo ostensum est. Conjunctio illa non apparet homini, sed est in affectione veri, et in perceptione ejus. Quod per sensum litterae sit consociatio cum angelis caeli, est quia illi sensui inest sensus spiritualis et sensus caelestis: et in his sensibus sunt angeli; angeli regni spiritualis Domini in sensu spirituali Verbi, et angeli regni caelestis Ipsius in sensu caelesti ejus Hi bini sensus evolvuntur ex sensu naturali Verbi, dum homo, qui sanctum habet Verbum, legit illud. Evolutio est instantanea; proinde etiam consociatio.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church