True Christian Religion (Chadwick) n. 235

Previous Number Next Number See English 

235. Quod angeli spirituales in sensu spirituali Verbi sint, ac angeli caelestes in sensu caelesti ejus, manifestatum est mihi per multam experientiam. Datum est percipere, quod cum legi Verbum in sensu litterae ejus, communicatio facta sit cum caelis, nunc cum hac societate ibi, nunc cum illa; quae ego secundum sensum naturalem intellexi, angeli spirituales secundum sensum spiritualem, et angeli caelestes secundum sensum caelestem, intellexerunt; et hoc in instanti. Quia haec communicatio, per aliquot millenas vices percepta est, de illa non relicta est mihi ulla dubitatio. Sunt etiam spiritus, qui infra caelos sunt, et hac communicatione abutuntur; recitant enim aliquot dicta ex sensu litterae Verbi, et illico animadvertunt et notant societatem, cum qua communicatio fit; hoc etiam saepe vidi et audivi. Ex his per vivam experientiam datum est scire, quod Verbum quoad sensum litterae ejus, sit Divinum medium conjunctionis cum Domino, et consociationis cum angelis caeli.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church