236. Sed illustrabitur per exempla, quomodo angeli spirituales percipiunt suum sensum, et angeli caelestes suum, ex sensu naturali, quando homo legit Verbum. Exemplis sint quatuor praecepta decalogi; ut Quintum Praeceptum, "Non occides:" - Homo per hoc non modo intelligit occidere, sed etiam odio habere, et vindictam spirare usque ad necem: angelus spiritualis pro "occidere" intelligit diabolum agere, et necare animam hominis: angelus autem caelestis pro "occidere" intelligit Dominum odio habere, et Verbum. [2.] Sextum Praeceptum, "Non adulteraberis." - Homo per "adulterari" intelligit scortari, obscena facere, lasciva loqui, et spurca cogitare: angelus spiritualis pro "adulterari" intelligit adulterare bona Verbi, et falsificare vera ejus; angelus autem caelestis pro "adulterari" intelligit negare Divinum Domini, et profanare Verbum. [3.] Septimum, Praeceptum, "Non furaberis:" - Homo per "furari" intelligit furari, defraudare, et sub aliqua specie proximo auferre sua bona: angelus spiritualis pro "furari" intelligit deprivare alios suae fidei veris et bonis per falsa et mala; angelus autem caelestis pro "furari" intelligit attribuere sibi illa quae Domini sunt, ac vindicare sibi justitiam et meritum Ipsius. [4.] Octavum Praeceptum, "Non false testaberis:" - Homo per "false testari" etiam intelligit mentiri, et aliquem diffamare: angelus [spiritualis] pro "false testari" intelligit dicere et persuadere quod falsum sit verum, ac malum sit bonum, et vicissim: angelus autem caelestis pro "false testari" intelligit blasphemare Dominum, et Verbum. [5.] Ex his videri potest, quomodo evolvitur et extrahitur spirituale et caeleste ex sensu naturali Verbi, cui insunt; et quod mirabile est, angeli extrahunt sua, praeter quod sciant quid homo cogitat; at usque cogitationes angelorum et hominum unum faciunt per correspondentias, sicut finis, causa, et effectus; fines etiam actualiter sunt in regno caelesti, causae in regno spirituali, et effectus in regno naturali. Inde nunc est consociatio hominum cum angelis per Verbum.