True Christian Religion (Chadwick) n. 237

Previous Number Next Number See English 

237. Quod angelus spiritualis ex sensu litterae Verbi extrahat et evocet spiritualia, et angelus caelestis caelestia, est quia illa naturae illorum concordant, et homogenea sunt; quod ita fiat, illustrari potest per similia in tribus naturae regnis, animali, vegetabili et minerali. In regno animali: Ex cibo, cum factus est chylus, hauriunt et evocant vasa suum sanguinem, fibrae nerveae suum succum, ac substantiae quae sunt origines fibrarum suum spiritum. In regno vegetabili: Arbor cum trunco, ramis, foliis, et fructibus stat super radice sua, et ex humo per radicem extrahit et evocat succum crassiorem pro trunco, ramis et foliis, puriorem pro carne fructuum, et purissimum pro seminibus intra fructus. In regno minerali: In gremio terrae in quibusdam locis sunt minerae impregnatae auro, argento, cupro et ferro; ex halitibus et effluviis e petris, trahit aurum suum elementum, argentum suum, [[1]cuprum suum,] et ferrum suum, et aqueum vehit illa circum circa.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church