True Christian Religion (Chadwick) n. 238

Previous Number Next Number See English 

238. Verbum in littera est sicut theca, in qua in ordine jacent lapides pretiosi, uniones, et diademata; homo, qui sanctum habet Verbum, et propter usus vitae legit illud, ejus mentis cogitationes sunt comparative, sicut qui thecam talem in manu tenet, et mittit illam ad caelum, et haec in ascensu aperitur, et pretiosa inibi ad angelos veniunt, qui ex illis visis et lustratis penitus delectantur. Haec illorum delectatio communicatur cum homine, et facit consociationem, et quoque communicationem perceptionum. Propter hanc consociationem cum angelis, et simul conjunctionem cum Domino, instituta est Sancta Cena, in qua Panis fit in caelo Divinum Bonum et Vinum fit Divinum Verum, utrumque a Domino. Talis correspondentia est ex creatione, propter finem ut caelum angelicum et ecclesia in terris, et in genere mundus spiritualis cum mundo naturali, unum faciat, et Dominus Se cum utroque simul conjungat.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church