True Christian Religion (Chadwick) n. 239

Previous Number Next Number See English 

239. Quod consociatio hominis cum angelis fiat per sensum naturalem seu litteralem Verbi, est quoque causa, quia in unoquovis homine ex creatione sunt tres gradus vitae, caelestis, spiritualis, et naturalis; sed homo in naturali est, quamdiu in mundo, et tunc tantum in spirituali angelico quantum in genuinis veris est, et tantum in caelesti quantum in vita secundum illa est; at usque non venit in ipsum spirituale et caeleste, quam post mortem, quia haec duo inclusa et recondita sunt in ideis naturalibus ejus; quare cum naturale per mortem abit, remanet spirituale et caeleste, ex quibus tunc fiunt ideae cogitationis ejus. Ex his constare potest, quod in solo Verbo sit spiritus et vita, sicut Dominus dicit: "Verba, quae Ego loquor vobis, spiritus et vita sunt" (Joh. vi. 63). "Aqua, quam Ego dabo" vobis,"fiet... fons aquae salientis in vitam aeternam" (Joh. iv. 14). "Homo non ex solo pane vivit, sed ex omni verbo egrediente ex ore Dei" (Matth. iv. 4). "Operamini.... cibum, ....qui manet in vitam aeternam, quem Filius hominis vobis dabit" (Joh. vi. 27).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church