240. VII. Quod Verbum in omnibus Caelis sit, et quod inde Sapientia Angelica. Quod Verbum in caelis sit, non est hactenus notum; nec potuit notum fieri, quamdiu ecclesia ignoravit quod angeli et spiritus sint homines, prorsus similes facie et corpore hominibus in nostro mundo, et quod apud illos similia sint quae apud homines in omnibus, cum sola differentia, quod illi spirituales sint, et quod omnia quae apud illos sunt ex Origine spirituali sint, et quod homines in mundo naturales, et quod omnia apud eos, ex origine naturali sint. Quamdiu hoc latuit, non potuit sciri, quod Verbum etiam in caelis sit, et quod legatur ab angelis ibi, et quoque a spiritibus qui sub caelis sunt. Sed ne hoc lateret in perpetuum, datum est mihi in consortio esse cum angelis et spiritibus, et loqui cum illis, et videre quae apud illos, et postea referre plura quae vidi et audivi. Hoc factum est in opere De Caelo et Inferno (Londini, anno 1758 edito): ex quo videri potest, quod angeli et spiritus sint homines, et quod omnia in copia apud illos sint, quae apud homines in mundo. Quod angeli et spiritus homines sint, videatur in illo opere (n. 73-77, et n. 453-[1]460): quod similia sint apud illos, quae apud homines in mundo (n. 170-190): tum etiam, quod cultus Divinus, et quod praedicationes in templis, apud illos sint (n. 221-227): et quod scripturae et quoque libri, (n. [1] 258-264): et quod Scriptura Sacra seu Verbum (n. 259).