True Christian Religion (Chadwick) n. 32

Previous Number Next Number See English 

32. (v.) Quod illustrata ratio ex permultis in mundo videre possit Infinitatem Dei [Creatoris]. - Enumerabuntur aliqua, ex quibus ratio humana Infinitatem Dei videre potest: quae sunt, - (1.) Quod in universo creato non dentur duo quae idem sunt: quod non detur illa identitas, in simultaneis, eruditio humana ex ratione vidit et confirmavit, et tamen substantialia et materialia ejus individuatim spectata infinito numero sunt. Quod nec detur identitas duorum effectuum in successivis in mundo, concludi potest ex gyratione telluris; quod excentricum ejus in polis faciat, ut nusquam aliquod idem redeat. Quod ita sit, evidenter constat ex faciebus humanis, quod in universo mundo non detur una facies prorsus similis seu eadem cum alterius, et quod nec dari possit in aeternum; haec infinita varietas nequaquam potest existere, nisi ex Infinitate Dei Creatoris. [2.] (2.) Quod non detur unius animus prorsus similis alterius; quare dicitur, "Quot capita tot animi;" proinde, quod non detur unius mens, hoc est, voluntas et intellectus, prorsus similis seu eadem cum alterius; consequenter non unius loquela quoad sonum et quoad cogitationem ex qua, neque unius actio quoad gestum et quoad affectionem, ad amussim aequales alterius; ex qua infinita varietate etiam sicut in speculo Infinitas Dei Creatoris videri potest. [3.] (3.) Quod omni semini tam animalium quam vegetabilium sit insita quaedam immensitas ac aeternitas; immensitas, quod multiplicari possit in infinitum; ac aeternitas, quod multiplicatio illa a creatione mundi absque interruptione huc usque perstiterit, et quod in perpetuum persistat. E regno animali sume pisces maris, qui si secundum copiam seminum multiplicarentur, intra viginti aut [1]triginta annos implerent oceanum, usque ut constaret ex meris piscibus, et inde aqua ejus universam terram inundaret et sic perderet; sed ne hoc fieret, a Deo provisum est, ut piscis cederet pisci in escam. Simile foret cum seminibus vegetabilium, quae si totidem, quot ex uno quotannis exsurgunt, plantarentur, intra viginti aut triginta annos implerent superficiem non modo unius telluris, sed etiam plurium: dantur enim virgulta, quorum unumquodvis semen producit centena et millena alia; experire illud calculo, ducendo productionem unius continue in viginti aut triginta, et videbis: ex his et illis potest Divina Immensitas et Aeternitas, ex quibus non potest non instar produci, in communi quadam facie videri. [4.] (4.) Infinitas Dei coram ratione illustrata etiam potest apparere ex infinitate, in quam crescere potest unaquaevis scientia, et inde cujusvis intelligentia et sapientia, quarum una et altera crescere potest sicut arbor ex seminibus, ac silvae et horti ex arboribus, nam non datur finis illarum; memoria hominis est illarum humus, ac intellectus est ubi illarum germinatio, ac voluntas ubi illarum fructificatio; ac binae hae facultates, intellectus et voluntas, tales sunt, ut excoli et perfici possint in mundo ad finem vitae, et postea in aeternum. [5.] (5.) Infinitas Dei Creatoris etiam videri potest ex infinito numero stellarum, quae totidem soles sunt, et inde totidem mundi. Quod in caelo astrifero etiam dentur tellures, super quibus homines, bestiae, aves, et vegetabilia, sunt, in quodam opusculo ex visis descripto ostensum est. [6.] (6.) Infinitas Dei adhuc evidentius mihi constitit ex caelo angelico, et quoque ex inferno, quod illa duo in innumeras societates aut congregationes secundum omnes varietates amoris boni et mali, ordinata et coordinata sint, et quod unusquisque secundum suum amorem sortiatur locum; sunt enim omnes ibi ex humano genere, a creatione mundi collecti, et in saecula saeculorum colligendi; et quod tametsi unicuivis est suus locus seu sua sedes, usque omnes ibi ita conjuncti sint, ut universum caelum angelicum unum Divinum Hominem, ac universum infernum unum monstrosum Diabolum, repraesentet. Ex his duobus et ex infinitis mirabilibus in illis, Immensitas una cum Omnipotentia Dei manifeste sistitur videnda. [7.] (7.) Quis etiam non potest intelligere, si parum elevat ratiocinium mentis suae, quod vita in aeternum, quae cuivis homini post mortem est, non dabilis sit, nisi a Deo Aeterno? [8.] (8.) Praeter illa est quaedam Infinitas in multis, quae cadunt in lumen naturale, et in lumen spirituale apud hominem. In lumen naturale, - quod sint variae series in geometricis, quae vadunt in infinitum; quod inter tres gradus altitudinis sit progressio in infinitum, nempe quod gradus primus, qui vocatur naturalis, non possit perfici ac elevari ad perfectionem gradus secundi, qui vocatur spiritualis, nec hic ad perfectionem tertii, qui vocatur caelestis: simile est inter finem, causam et effectum; ut quod effectus non possit perfici, ut fiat sicut sua causa, nec causa ut fiat sicut suus finis. Hoc illustrari potest per atmosphaeras, quarum tres gradus sunt; datur enim aura suprema, aether sub illa, et aer infra hunc; et qualitas aliqua aeris non potest elevari ad aliquam qualitatem aetheris, nec hujus ad aliquam qualitatem aurae; et tamen elevatio perfectionum in infinitum datur in unaquavis. In lumen spirituale, - quod non possit amor naturalis, qui est bestiae, elevari in amorem spiritualem, qui a creatione inditus est homini; simile est cum intelligentia naturali bestiae respective ad intelligentiam spiritualem hominis: sed haec quia adhuc ignota sunt, explicabuntur alibi. Ex his constare potest, quod universalia mundi sint perpetui typi infinitatis Dei Creatoris. Quomodo autem singularia aemulantur universalia, et repraesentant Infinitatem Dei, est abyssus, et est oceanus, in quo mens humana potest sicut navigare; sed cavebit sibi a procella e naturali homine exsurgente, quae navem cum malis et velis, a puppi, ubi naturalis homo sibi confidens stat, submerget.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church