True Christian Religion (Chadwick) n. 33

Previous Number Next Number See English 

33. (vi.) Quod omne creatum sit finitum, et quod Infinitum sit in finitis ut in receptaculis, et quod in hominibus ut in suis imaginibus. - Quod omne creatum sit finitum, est quia a Jehovah Deo omnia per Solem mundi spiritualis, qui proxime ambit Ipsum, et Sol ille est ex substantia quae ex Ipso exivit, cujus essentia est amor. Ex illo Sole per calorem et lucem ejus creatum est universum, a primis ad ultima ejus; sed progressum creationis in ordine exponere, non hujus loci est: in sequentibus dabitur aliquod ejus schema. Hic modo interest scire, quod unum formatum sit ab altero, et quod inde facti sint gradus, tres in spirituali mundo, et tres illis correspondentes in naturali mundo, ac totidem in quiescentibus, ex quibus globus terraqueus consistit; sed unde illi gradus, et quales sunt, in Sapientia Angelica de Divino Amore et Divina Sapientia (Amstelodami, an. 1763, evulgata,) et in codicillo De Commercio Animae et Corporis (Londini, an. 1769, edito,) plene expositum est. Per hos gradus factum est, quod omnia posteriora sint receptacula priorum, et haec adhuc priorum, et sic in ordine receptaculum primitivorum, ex quibus Sol caeli angelici consistit, et sic quod finita sint receptacula Infiniti; hoc quoque coincidit cum veterum sapientia, ex qua est, quod omnia et singula divisibilia sint in infinitum. Vulgaris idea est, quod, quia finitum non est capax infiniti, finita non possint receptacula infiniti esse; sed ex illis, quae in operibus meis de creatione tradita sunt, constat, quod Deus Infinitatem suam primum finiverit per substantias ex Ipso emissas, ex quibus proximus ejus ambitus, qui facit Solem mundi spiritualis, exstitit; et quod deinde per illum Solem reliquos ambitus usque ad ultimum, qui ex quiescentibus consistit, perfecerit; et quod sic mundum per gradus plus et plus finiverit: haec allata sunt propter finem, ut rationi humanae, quae nisi videt causam non quiescit, satisfiat.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church