329. Quod decem Praecepta Decalogi contineant omnia quae amoris in Deum, et omnia quae amoris erga proximum sunt. In octo praeceptis Decalogi, in primo, secundo, quinto, sexto, septimo, octavo, nono et decimo, non dicitur aliquid quod est amoris in Deum, et amoris erga proximum; non enim dicitur quod Deus amandus sit, nec quod nomen Dei sanctificandum, neque quod proximus amandus sit, ita non quod sincere et recte cum illo agendum sit; sed modo quod "Non erit Deus alius coram faciebus meis; Non sumes nomen Dei in vanum; Non occides; Non moechaberis; Non furaberis; Non false testaberis; Non concupisces illa quae proximi sunt:" ita in genere quod malum non volendum, cogitandum, et faciendum, contra Deum, nec contra proximum. Sed causa, quod non talia quae directe amoris et charitatis sunt, mandata sint, sed modo talia quae illis opposita sunt quod non facienda sint, est quia quantum homo fugit mala ut peccata, tantum vult bona quae amoris et charitatis sunt. Quod primum amoris in Deum et amoris erga proximum sit non facere malum, et quod secundum illorum sit facere bonum, videbitur in capite De Charitate. [2.] Sunt duo amoris sibi oppositi, amor volendi et faciendi bonum, et amor volendi et faciendi malum; hic amor infernalis est, et ille amor caelestis est; totum enim infernum in amore faciendi malum est, et totum caelum in amore faciendi bonum est. Nunc quia homo natus est in mala omnis generis, proinde a nativitate inclinat ad illa quae inferni sunt, et quia nisi denuo nascitur, hoc est, regeneratur, non possit venire in caelum, necessum est ut primum removeantur mala quae inferni sunt, antequam potest velle bona quae caeli sunt; non enim quis potest adoptari a Domino, antequam separatur a diabolo. Quomodo autem removentur mala, et homo fertur ad faciendum bona, in binis capitibus, uno De Paenitentia, et altero De Reformatione et Regeneratione, demonstrabitur. Quod primum amovenda sint mala, antequam bona, quae homo facit, fiunt bona coram Deo, docet Dominus apud Esaiam, "Lavate vos, purificate vos, removete malitiam operum vestrorum a coram oculis meis; [cessate malum facere;] discite bonum facere; ....tunc si fuerint peccata vestra sicut coccinea, sicut nix albescent; si rubra fuerint sicut purpura, sicut lana erunt" (i. 16-18). Huic simile est hoc apud Jeremiam, "Sta in porta domus Jehovae, et proclama ibi verbum hoc. ....Sic dixit Jehovah Zebaoth, Deus Israelis: bonas reddite vias vestras et opera vestra, ....ne confidite vobis super verbis mendacii, dicendo, Templum Jehovae, Templum Jehovae, Templum Jehovae hic (hoc est, ecclesia).... Num furando, occidendo et moechando,et jurando per mendacium, ....deinde venietis et stabitis coram Me in domo hac, super qua nominatur Nomen meum, et dicetis, Erepti sumus, dum facitis omnes abominationes has. Num spelunca latronum facta est Domus haec? ....Etiam Ego ecce vidi, dictum Jehovae" (vii. 2-4, 9-11). [4.] Quod ante lavationem seu purificationem a malis, preces ad Deum non audiantur, etiam docetur apud Esaiam, Dicit Jehovah, "vae genti peccatrici, populo gravi iniquitate, ....abalienaverunt se retrorsum; ....unde quando expanditis manus vestras, occulto oculos meos vobis; immo si multiplicaveritis orationem, Ego non audio" (i. 4, 15). Quod qui facit praecepta decalogi, fugiendo mala, amor et charitas sequantur, constat ex his Domini verbi, apud Johannem, Jesus dixit, "Qui habet praecepta mea et facit illa, ille est qui amat Me: qui vero amat Me, amabitur a Patre meo, et Ego amabo illum, et manifestabo illi Me Ipsum, ....et mansionem apud illum faciemus" (xiv. 21, 23):
per "praecepta" ibi intelliguntur in specie praecepta decalogi, quae sunt quod mala non facienda nec concupiscenda sint, et quod sic amor hominis in Deum, et amor Dei erga hominem, sequantur, sicut bonum postquam remotum est malum.