True Christian Religion (Chadwick) n. 330

Previous Number Next Number See English 

330. Dictum est, quod quantum homo fugit mala, tantum velit bona; causa est, quia mala et bona sunt opposita, mala enim sunt ex inferno, et bona e caelo; quare quantum removetur infernum, hoc est, malum, tantum appropinquatur caelum, et homo spectat bonum Quod ita sit, manifeste patet ab octo praeceptis decalogi ita visis. Quemadmodum, - (i.) Quantum quis non colit deos alios, tantum colit Deum verum. (ii.) Quantum quis non sumit nomen Dei in vanum, tantum amat illa quae a Deo sunt. (iii.) Quantum quis non vult occidere, et ex odio et vindicta agere, tantum vult bene proximo. (iv.) Quantum quis non vult moechari, tantum vult caste cum uxore vivere. (v.) Quantum quis non vult furari, tantum sinceritatem sectatur. (vi.) Quantum quis non vult false testari, tantum vult vera cogitare et loqui. (vii. et viii.) Quantum quis non concupiscit illa quae proximi sunt, tantum vult ut proximo ex suis bene sit. Ex his constat, quod praecepta decalogi contineant omnia quae amoris in Deum et amoris erga proximum sunt: quare dicit Paulus, "Qui amat alterum, legem implevit; nam illud, Non moechaberis, Non occides, Non furaberis, Non falsus testis eris, Non concupisces; et si quod aliud mandatum, in hoc verbo comprehenditur, Amabis proximum tuum sicut te ipsum. Charitas proximo non malum operatur; plenitudo ergo legis est charitas" (Rom. xiii. 8-10). His addendi sunt duo Canones Novae Ecclesiae inservituri: (i.) Quod nemo possit mala ut peccata fugere, et bona facere quae bona sint coram Deo a se; sed quod quantum quis fugit mala ut peccata, tantum faciat bona non a se, sed a Domino. (ii.) Quod homo debeat fugere mala ut peccata, et pugnare contra illa sicut a se; et quod si quis fugit mala ex quacunque alia causa, quam quia peccata sunt, non fugiat illa, sed modo faciat ut non appareant coram mundo.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church