333. Secundum Memorabile: -
Post aliquod tempus audivi iterum, ex infera terra, voces quas prius, "O quam eruditi, O quam eruditi:" et circumspexi quinam adessent, et ecce erant angeli qui in caelo immediate supra illos, qui [1]clamabant, "O quam eruditi," erant. Et locutus cum illis de clamore, et dixerunt, quod eruditi illi essent, qui solum ratiocinantur, num sit, vel non sit, et raro cogitant quod ita sit; "quare sunt sicut venti qui flant et transeunt; ac sicut cortices circum arbores quae absque medulia sunt, et sicut crustae circum amygdala absque nucleo; aut sicut superficies circum fructus absque carne: nam mentes illorum sunt absque interiori judicio, et modo unitae cum sensibus corporis; quare si non ipsi sensus judicant, nihil possunt concludere; verbo sunt mere sensuales, et a nobis vocantur ratiocinatores; vocantur Ratiocinatores, quia nusquam concludunt aliquid, sed assumunt quicquid audiunt, et disputant num sit, jugiter contradicendo; nihil plus amant quam aggredi veritates, et sic illas discerpere mittendo in lites: hi sunt qui credunt se prae omnibus in mundo eruditos." [2.] His auditis, rogavi angelos ut deducerent me ad illos, et deduxerunt [[2]me] ad cavum, a quo gradus ad inferiorem terram tendebant, et descendimus, et secuti sumus clamorem, "O quam eruditi," et ecce erant aliquot centeni stantes in uno loco pulsantes humum [[3]pedibus]. Hoc miratus quaesivi, "Cur stant ita et plantis pulsant humum?" Et addidi, "Sic possunt pedibus excavere solum." Ad hoc subriserunt angeli, et dixerunt, "Apparet quod ita stent, quia nihil cogitant de aliqua re quod ita sit, sed solum num ita sit, ac litigant: et cum cogitatio non ultra progreditur. apparent modo calcare et terere unam glebam. et non progredi." Et dixerunt angeli, "Illi qui e mundo naturali in hunc alluunt, et audiunt quod in alio mundo sint, colligunt se multis in locis in coetus, et quaerunt ubi caelum et ubi infernum, ut et ubi Deus; at postquam instructi sunt, usque incipiunt ratiocinari, disputare et altercari, num Deus sit. Hoc faciunt, quia hodie in mundo naturali tam multi naturalistae sunt, et hi inter se et cum aliis, quando loquela est de religione, hoc in ventilationem mittunt; et haec propositio et ventilatio raro terminatur in affirmativo fidei, quod Deus sit. Et hi postea plus et plus consociant se cum malis, et hoc fit, quia nemo potest aliquod bonum ex amore boni facere nisi a Deo. [3.] Postea deductus sum ad congregationem, et ecce apparebant mihi homines facie non indecora, et in vestibus ornatus. Et dixerunt angeli, apparent talis in propria luce, at si lux e caelo influit, mutantur facies, et quoque vestes: et factum est ita, et tunc apparebant faciebus furvis, induti saccis nigris; sed luce hac subtracta, visi sunt ut prius. Mox locutus sum cum aliquibus ex congregatione, et dixi, "Audivi clamorem turbae circum vos, `O quam eruditi;' quare liceat de rebus, quae summae eruditionis sunt, vobiscum sociare sermonem." Et responderunt, "Dic quicquid lubet, et satisfaciemus." Et quaesivi, "Qualis erit religio, per quam salvatur homo?" Et dixerunt, "Dispescemus hanc interrogationem in plures, et antequam has conclusimus, non possumus responsum dare: ac ventilatio erit. (1.) Num religio sit aliquid: (2.) Num salvatio sit vel non: (3.) Num una religio plus efficiat quam altera: (4.) Num caelum et infernum sit: (5.) Num vita aeterna post mortem sit; praeter plura." Et quaesivi de primo, Num religio sit aliquid; et coeperunt ventilare hoc copia argumentorum: et petivi ut referrent hoc ad congregationem. ac retulerunt: et commune responsum fuit, quod propositio illa egeat tam multa inquisitione, ut non possit finiri intra vesperam. At quaesivi, "Num a vobis possit finiri intra annum?" Et unus dixit, quod non possit intra centum annos. Et dixi, "Interea estis absque religione, et quia salvatio inde pendet, estis absque idea, fide, et spe salvationis. Et respondit, "Annon demonstrabitur primum, num religio sit, et quid illa, et num sit aliquid? Si est, erit etiam pro sapientibus, si non est, erit solum pro vulgo. Notum est, quod religio dicatur vinculum; sed quaeritur, Pro quibus? Si modo pro vulgo, in se non est aliquid; si etiam pro sapientibus, est." [4.] His auditis dixi, "Nihil minus quam eruditi estis, quia non potestis aliud cogitare, quam num sit, et hoc versare in utramque partem; quis potest eruditus esse, nisi [1]aliquid pro certo sciat, et progrediatur in illud, sicut homo progreditur e vestigio in vestigium, et successive in sapientiam. Alioqui veritates ne quidem tangitis ungue, sed plus et plus e conspectu removetis illas: quare ratiocinari solum num sit, est ratiocinari ex pileo, qui nunquam imponitur, aut ex calceo qui non induitur. Quid inde profluit, nisi quod non sciatis, num detur aliquid, et num sit quicquam nisi idea, ita num detur salvatio, num vita aeterna post mortem, num una religio praestet alteri, num caelum et infernum sint? De his non cogitare aliquid potestis, quamdiu haeretis in primo passu, et pulsatis arenam ibi, et non ferendo fertis pedem ultra pedem, et progredimini. Cavete vobis, ne mentes vestrae, dum ita foris extra judicium stant, intus indurescant et fiant statuae salis." His dictis abivi, et illi ex indignatione conjecerunt lapides post me, et tunc mihi visi sunt sicut sculptilia, quibus nihil rationis humanae inest. Et quaesivi angelos de sorte illorum; et dixerunt, quod infimi illorum demittantur in profundum, et ibi in desertum, et adigantur ad portandum sarcinas; et tunc quia non possunt aliquid proferre ex ratione, garriunt et loquuntur vana, et ibi e longinquo apparent sicut asini portantes onera.