332. His adjicientur quatuor Memorabilia. Primum hoc: -
Quondam audivi vociferationes, quae sicut per aquas egurgitabant ex inferis; unam ad sinistrum, "O quam justi;" alteram ad dextrum, "O quam eruditi;" et tertiam a tergo. "O quam sapientes:" et quia incidit in cogitationem meam, num etiam in inferno justi, eruditi, et sapientes sunt, afficiebar desiderio videndi, num tales ibi sunt; et dictum mihi est e caelo, "Videbis et audies." Et exivi domo in spiritu, et vidi ante me aperturam; illuc accessi, et despexi, et ecce scala; per hanc descendi: et cum infra eram, vidi campestria obsita arbustis cum intermixtis spinis et urticis; et quaesivi num hic infernum. Dixerunt, "Est terra inferior, quae proxime supra infernum est." Et tunc perrexi secundum clamores in ordine; ad primum. "O quam justi;" et vidi coetum ex illis qui in mundo fuerant judices amicitiae et munerum: dein ad clamorem secundum, "O quam eruditi;" et vidi coetum ex illis qui in mundo fuerunt ratiocinatores: et ad clamorem tertium, "O quam sapientes," et vidi coetum ex illis qui in mundo fuerunt confirmatores. Sed ab his deflexi ad primum, ubi erant judices amicitiae et munerum, et proclamati justi: et vidi a latere sicut amphitheatrum structum ex lateribus. et tectum tegulis nigris; et dicebatur mihi, quod ibi esset illorum Tribunal. In illud patebant tres aditus a latere septentrionali, et tres a latere occidentali, et nulli a latere meridionali et orientali; indicium quod judicia illorum non essent judicia justitiae, sed arbitria. [2.] In medio amphitheatri visus est focus, in quem ministri focales injiciebant taedas sulphuratas et bituminosas, e quibus luces in parietes incrustatos evibratae sistebant imagines picturatas avium vesperae et noctis; sed focus ille, et inde evibrationes lucis in formas imaginum istarum, erant repraesentationes judiciorum illorum, quod possent res cujusvis quaestionis colorare fucis, et eis inducere species secundum favorem. [3.] Post semihoram vidi senes et juvenes in praetextis et palliis intrantes, qui depositis pileis se super soliis ad mensas reponebant, sessuri judicia: ac audivi et percepi, quam solerter et ingeniose ex aspectu amicitiae declinarent et inverterent judicia in apparentias justitiae, et hoc eo usque, ut ipsi non viderent injustum aliter quam justum, ac vicissim justum ut injustum; persuasiones de illis tales apparebant ex faciebus illorum, et audiebantur ex sonis loquelae illorum. Data mihi tunc fuit illustratio e caelo, ex qua singula num juris aut non juris essent, percepi; et vidi, quam industrie obvelarent injustum, ac inducerent ei visionem justi, et ex legibus eligerent faventem, ad quam flecterent rem quaestionis, et reliquas per ratiocinia solertia removerent ad latus. Post judicia, sententiae exportabantur ad clientes, amicos, et fautores, et hi ad retribuendum illis favorem, per longam viam clamabant, "O quam justi, O quam justi." [4.] Post haec locutus sum de illis cum angelis caeli, et narravi illis aliqua de visis et auditis. Et angeli dicebant, quod tales judices appareant aliis sicut acutissima acie intellectus praediti, cum tamen ne hilum justi et aequi vident; "si tollis amicitiam pro aliquo. sedent in judiciis sicut statuae, et modo dicunt, `Accedo, conformo me cum hoc aut illo;' causa est quia omnia judicia illorum sunt praejudicia, et praejudicium cum favore sequitur causam ab initio ad finem ejus; inde nihil aliud vident quam quod amici est; ad omne id quod contra illum est, obliquant oculos, et ex hirquis tuentur; et si reassumunt, involvunt id ratiociniis, sicut aranea capturas filis, et consumunt; inde est, quod si non sequuntur telam sui praejudicii, nihil juris videant: explorati sunt, num possunt videre, ac inventi sunt quod non; quod ita sit, mirabuntur incolae tui mundi; sed dic illis, quod hoc sit veritas ab angelis caeli explorata. Quoniam illi nihil justi vident, ideo in caelo non contemplamur illos ut homines, sed ut monstrosas imagines hominis, quarum capita faciunt illa quae amicitiae sunt, pectora illa quae injustitiae, manus et pedes illa quae confirmationis, ac plantae illa quae justitiae, quae si non favent amico, supplantant et proculcant. [5.] Quales autem in se spectati sunt, videbis, [1]instat enim finis illorum. Et ecce tunc subito hiabat solum, et mensae super mensas ceciderunt, et una cum toto amphitheatro absorpti sunt, et conjecti in cavernas, et incarcerati. Et tunc dictum est mihi, "Vis videre illos ibi." Et ecce visi sunt quoad faciem sicut ex polito chalybe, quoad corpus a cervice ad lumbos sicut sculptilia vestita pellibus pardi, et quoad pedes sicut colubri: et vidi libros legis, quos super mensis repositos habuerant, versos in chartas lusorias; et nunc loco quod judicarent, datum est illis munus, ut pararent minia in fucos, quibus oblinirent facies meretricum, et illas sic verterent in pulchritudines. Postquam haec visa sunt, volui adire ad duos reliquos coetus; ad unum, ubi erant mere ratiocinatores, et ad alterum ubi erant mere confirmatores sed mihi dicebatur, "Quiesce paulum; dabuntur tibi comites angeli ex societate proxima supra illos; per hos tibi dabitur lux a Domino, et videbis mirabilia."