True Christian Religion (Chadwick) n. 338

Previous Number Next Number See English 

338. Quod Fides Apostolorum non alia fuerit quam in Dominum Jesum Christum, constat ex multis locis in Epistolis illorum, ex quibus solum haec adducam. "Vivo.. non amplius ego, sed vivit in me Christus; quod vero nunc vivo in carne, in fide vivo, quae est in Filium Dei" (Gal. ii. 20). Paulus "contestatus est Judaeis et Graecis paenitentiam in Deum,et fidem in Dominum nostrum Jesum Christum" (Act. Apost. xx. 21). Qui eduxit Paulum foras, dixit, "Quid me oportet facere ut salver? Ille dixit, Crede in Dominum Jesum Christum, ita salvaberis tu et domus tua" (Act. Apostol. xvi. 30, 31). "Qui habet Filium, habet vitam; qui vero non habet Filium Dei, vitam non habet: haec scripsi vobis, qui creditis in nomen Filii Dei, ut sciatis quod vitam aeternam habeatis, et ut credatis in nomen Filii Dei" (1 Joh. v. 12, 13). "Nos ex natura Judaei, et non ex gentibus peccatores, cum scimus quod non justificetur homo exoperibus legis sed per fidem Jesu Christi, etiam nos in Jesum Christum credidimus" (Gal. ii. 15, 16). Quoniam fides illorum fuit in Jesum Christum, et quoque est ab Ipso, ideo vocabant illam, "Fidem Jesu Christi," ut nunc supra (Gal. ii. 16), et in sequentibus his: "Justitia Dei per fidem Jesu Christi in omnes et super omnes qui crediderint. .... Ut sit justificans eum, qui ex fide Jesu est" (Rom. iii. 22, 26). Habeat "justitiam, quae ex fide Christi, justitiam quae ex Deo fidei" (Philipp. iii. 9). "[3]Hic servantes mandata Dei, et fidem [4]Jesu" (Apoc. xiv. 12). "Per fidem quae in Christo Jesu est" (2 Tim. iii. 15). "In Jesu Christo.... est fides per charitatem operans" (Gal. v. 6). Ex his constare potest, quae fides a Paulo intellecta est in dicto hodie in ecclesia trito, "Concludimus ergo fide justificari hominem sine operibus legis" (Rom. iii. 28);

quod non in Deum Patrem, sed in Ipsius Filium, minus in tres Deos in ordine, in unum a quo, in alterum propter quem, et in tertium per quem: quod credatur in ecclesia, quod tripersonalis ejus fides in illo dicto a Paulo intellecta sit, est causa, quia ecclesia intra quatuordecim saecula, seu usque a Concilio Nicaeno, non aliam fidem agnovit, et inde non aliam novit, credentes sic quod unica esset, et non alia dabilis. Quare ubicunque in Verbo Novi Testamenti legitur Fides, creditum est, quod illa esset, et ad illam ibi applicuerunt omnia ibi. Inde periit fides unice Salvifica, quae est in Deum Salvatorem, et inde quoque tot fallaciae in doctrinas illorum irrepserunt, et tot paradoxa sanae rationi adversantia; omnis enim doctrina ecclesiae, quae docebit et monstrabit viam ad caelum, seu ad salutem, dependet a fide; et quia in illam irrepserunt tot fallaciae et paradoxa, ut dictum est, ideo necessum fuit, ut proclamarent dogma, quod intellectus captandus sit sub obedientia fidei. Nunc quoniam in dicto Paulino (Rom. iii. 28), per "fidem" non intelligitur fides in Deum Patrem, sed in Ipsius Filium, et per "opera legis" ibi non intelliguntur opera legis Decalogi, sed opera legis Mosaicae pro Judaeis (ut patet a sequentibus ibi, et quoque ex similibus in Epist. ad Galatas, ii. 14, 15), cadit fundamentalis lapis fidei hodiernae, et insuper fanum superinstructum, sicut domus subsidens in terram, cujus summitas tecti modo exstat.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church