339. Quod credendum, hoc est, fides habenda sit in Deum Salvatorem Jesum Christum, est causa, quia est in Deum visibilem in quo invisibilis, ac fides in Deum visibilem, qui est homo et simul Deus, intrat hominem; fides enim in sua essentia est spiritualis, sed in sua forma naturalis; quare apud hominem fit illa spiritualis naturalis; omne enim spirituale recipitur in naturali, ut sit aliquid apud hominem. Nudum spirituale quidem intrat in hominem, sed non recipitur; est sicut aether qui influit et effluit praeter quod afficiat; ut enim afficiat, erit perceptio et sic receptio, utraque in mente hominis; et hoc non datur apud hominem quam in ejus naturali. Vicissim autem fides mere naturalis, seu fides orba essentia spirituali, non est fides, sed modo persuasio aut scientia: persuasio aemulatur fidem in externis, sed quia in internis ejus non est spirituale, ideo nec est aliquod salvificum. Talis est fides apud omnes illos, qui negant Divinitatem Humani Domini; talis fuit fides Ariana, et quoque est fides Sociniana, quia uterque rejecit Divinitatem Domini. Quid fides absque termino ad quem? Estne sicut visus in universum, qui cadit sicut in inane, et perit? Et est sicut avis volans supra atmosphaeram in aetherem, ubi tanquam in vacuo, exspirat. Habitatio hujus fidei in mente hominis comparari potest habitationi ventorum in alis Aeoli, tum habitationi lucis in stella caduca; exoritur sicut cometa cum longa cauda, sed transit sicut illa, et disparatur. [2.] Verbo, fides in Deum invisibilem actualiter est caeca, quia mens humana non videt suum Deum; et hujus fidei lux, quia non est spiritualis naturalis, est lux fatua; et haec lux est instar lucis in verme noctiluco, et instar lucis in paludibus aut super glebis sulphuratis tempore noctis, et instar lucis in ligno putrescente. Ex hac luce nihil aliud existit quam quod phantasiae est, in qua creditur apparens sicut sit, et tamen non est. Fides in Deum invisibilem non lucet alia luce, et maxime, cum cogitatur quod Deus sit Spiritus, et de spiritu Cogitatur sicut de aethere: quid inde sequitur aliud, quam quod homo aspiciat Deum sicut aspicit aetherem; et sic quaerit illum in universo, et dum non invenit illum ibi, credit naturam universi esse Deum. Ex hac origine est naturalismus hodie regnans. Dixitne Dominus Quod nemo unquam vocem Patris audiverit, neque speciem Ipsius viderit? (Joh. v. 37):
et quoque, Quod Deum nemo viderit unquam, et quod Unigenitus Filius, qui in sinu Patris est, Ille revelaverit? (Joh. i. 18.) Non Patrem vidit quis, nisi qui est [1]apud Patrem, Hic vidit Patrem (Joh. vi. [2]46). Tum quod nemo veniat ad Patrem quam per Ipsum? (Joh. xiv. 6:) et porro, Quod homo videat et cognoscat Patrem, qui videt et cognoscit Ipsum? (Joh. xiv. 7, seq.) [3.] Alia autem est fides in Dominum Deum Salvatorem; qui quia est Deus et Homo, et adiri potest, et videri in cogitatione, non est fides interminata, sed habet terminum a quo et ad quem, et semel recepta manet; sicut quis dum vidit imperatorem aut regem, quoties ejus recordatur, imago illorum redit. Visus illius fidei, est sicut quis videt nubem candidam, et in ejus medio angelum, qui invitat hominem ad se, ut elevetur in caelum: ita Dominus apparet illis qui fidem in Ipsum habent, et appropinquat ad unumquemvis, sicut is cognoscit et agnoscit Ipsum; quod fit sicut novit et facit praecepta Ipsius, quae sunt fugere mala et facere bona: et tandem in domum ejus venit, et mansionem una cum Patre, qui in Ipso est, apud illum facit, secundum haec apud Johannem, Jesus dixit, "Qui habet praecepta mea, et facit illa, ille est qui amat Me; et qui amat Me, amabitur a Patre meo, et Ego amabo illum, et manifestabo illi Me Ipsum, et ad illum veniemus, et mansionem apud illum faciemus" (xiv. 21, 23). Haec scripta sunt in praesentia duodecim Apostolorum Domini, qui dum haec scriberem, a Domino ad me missi sunt.