True Christian Religion (Chadwick) n. 340

Previous Number Next Number See English 

340. II. Quod Fides in summa sit, quod qui bene vivit, et rite credit, a Domino salvetur. Quod homo ad vitam aeternam creatus sit, et quod omnis homo possit hereditare illam, modo secundum media salutis, quae praescripta sunt in Verbo, vivat, omnis Christianus et quoque Ethnicus, cui religio et sana ratio est, adstipulatur. Verum media salutis sunt plura; sed omnia et singula se referunt ad bene vivere, et rite credere; ita ad charitatem et fidem; charitas enim est bene vivere, et fides est rite credere. Haec duo communia mediorum salutis, homini non modo praescripta sunt in Verbo, sed etiam mandata; et quia mandata sunt, sequitur quod homo per illa possit sibi providere vitam aeternam ex potentia illi indita et data a Deo, et quod quantum homo illa potentia utitur, et simul spectat ad Deum, tantum Deus corroboret [1]illam, ut faciat omne id quod charitatis naturalis est ut sit charitatis Spiritualis, ac omne id quod fidei naturalis est ut sit fidei spiritualis sic Deus mortuam charitatem et fidem facit vivas, et simul hominem. [2.] Sunt duo quae simul erunt, ut dici queat, quod homo bene vivat et rite credat: haec duo vocantur in ecclesia internus homo et externus homo. Quando internus homo bene vult, et externus bene agit, tunc uterque unum faciunt, externus ex interno, ac internus per externum; ita homo ex Deo, et Deus per hominem: vicissim autem si internus homo male vult, et usque externus bene agit, tunc nihilominus uterque agit ex inferno; velle enim ejus inde est, et facere ejus est hypocriticum; et in omni hypocritico latet intus velle ejus, quod est infernale, sicut serpens in herba, et sicut vermis in flore. [3.] Homo qui non modo scit quod sint internus et externus homo, sed etiam quid sunt, et quod possint unum agere actualiter, et quoque unum agere apparenter, et insuper quod internus homo vivat post mortem, et externus sepeliatur, ille in potentia possidet arcana caeli et quoque mundi in copia: et qui conjungit duos illos nomines apud se in bonum, fit felix in aeternum; at qui dividit illos, et plus qui conjungit illos in malum, [2]fit infelix in aeternum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church