True Christian Religion (Chadwick) n. 342

Previous Number Next Number See English 

342. In lemmate praecedente (a n. [3]336 ad 339), ostensum est quod fides salvifica sit in Dominum Deum Salvatorem Jesum Christum. Sed quaeritur, Quid primum fidei in Ipsum est et respondetur, quod sit Agnitio quod Filius Dei sit. Hoc primum fidei fuit, quod Dominus, dum in mundum venit, revelavit et annuntiavit: nam nisi primum agnovissent quod esset Filius Dei, et sic Deus a Deo, frustra praedicavisset Ipse, et postea Apostoli, fidem in Ipsum. Nunc quia simile quid est hodie,sed apud illos, qui ex proprio cogitant, hoc est, ex solo externo seu naturali homine, dicentes secum, Quomodo potest Jehovah Deus concipere Filium, et quomodo potest Homo esse Deus? - necessum est ut hoc primum fidei ex Verbo confirmetur et constabiliatur. Quare sequentia loca inde adducentur: Dixit Angelus ad Mariam, "Concipies in utero, et paries [[1]Filium], et vocabis nomen Ejus Jesus; Hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur: ....et Maria dixit ad angelum, Quomodo fiet hoc, quoniam virum non cognosco? Respondit angelus..., Spiritus Sanctus veniet super te, et virtus Altissimi obumbrabit te; unde.. quod nascitur ex te Sanctum, vocabitur Filius Dei" (Luc. i. 31, 32, 34, 35). Quando Jesus baptizabatur, vox e caelo venit, dicens, "Hic est Filius meus dilectus, in quo complacuit Mihi" (Matth. iii. 16, 17; Marc, i. 10, 11; Luc. iii. 21, 22). Tum, quando Jesus transformatus est, etiam vox e caelo venit, dicens, "Hic est Filius meus dilectus, in quo complacuit Mihi, Ipsum audite" (Matth. xvii. 5; Marc. ix. 7; Luc. ix. 35). [2.] Jesus interrogavit discipulos suos, "Quem Me dicunt homines esse? .... Respondit Petrus, Tu es Christus, Filius Dei viventis. Et Jesus.. dixit, Beatus es Simon, fili Jonae; ....Ego tibi dico, ....super hac petra aedificabo ecclesiam meam" (Matth. xvi. 13, 16-18):

dixit Dominus, quod super hac petra aedificaturus sit ecclesiam suam, nempe super veritate et confessione, quod sit Filius Dei; "petra" enim significat veritatem, et quoque Dominum quoad Divinum Verum; quare apud quem non confessio illius veritatis est, quod sit Filius Dei, non est ecclesia; ideo supra dictum est, quod hoc sit primum fidei in Jesum Christum, ita fides in sua origine: Johannes Baptista vidit et testatus est, "quod sit Filius Dei" (Joh. i. 34). Nathanael discipulus dixit Jesu, "Tu es Filius Dei, Tu es Rex Israelis" (Joh. i. 49). Dixerunt duodecim discipuli, "Nos credidimus..., quod Tu sis Christus Filius Dei viventis" (Joh. vi. 69). Vocatur Unigenitus Filius Dei, Unigenitus a Patre, qui in sinu Patris est (Joh. i. 14, 18; iii. 16). Ipse Jesus coram Sacerdote magno confessus est, quod esset Filius Dei (Matth. xxvi. 63, 64; xxvii. 43; Marc. xiv. [2]61, 62; Luc. xxii. 70). "Illi qui in navi erant, venientes adorabant" Jesum, "dicentes, vere Filius Dei Tu es" (Matth. xiv. 33). Eunuchus, qui voluit baptizari, dixit ad Philippum, "Credo Filium Dei esse Jesum Christum" (Act. Ap. viii. 37). Paulus quando conversus est praedicavit [3]Christum, quod esset Filius Dei (Act. ix. 20). Jesus dixit, "Veniet hora... quando mortui audient vocem Filii Dei, et qui audiunt vivent" (Joh. v. 25). "Qui non credit, jam judicatus est, quia non credidit in nomen unigeniti Filii Dei" (Joh. iii. 18). "Haec scripta sunt, ut credatis quod Jesus sit Christus, Filius Dei,.. ut credentes vitam habeatis in nomine Ipsius" (Joh. xx. 31). "Haec scripsi vobis, qui creditis in nomen Filii Dei, ..ut sciatis quod vitam habeatis aeternam, et ut credatis in nomen Filii Dei" (1 Joh. v. 13). "Scimus quod Filius Dei venerit, ac dederit.., ut cognoscamus Verum, et sumus in Vero, in Filio Ipsius Jesu Christo: Hic est verus Deus, et vita aeterna" (1 Joh. v. 20, 21 [B.A. 20]). "Quisquis confessus fuerit, quod Jesus sit Filius Dei, Deus in illo manet, et ille in Deo" (1 Joh. [1]iv. 15). Tum alibi (ut Matth. viii. 29; xxvii. 40, 43, 54; Marc. i. 1; iii. 11; xv. 39; Luc. viii. 28; Joh. ix. 35; x. 36; xi. 4, 27; xix. 7; Rom. i. 4; 2 Cor. i. 19; Gal. ii. 20; Eph. iv. 13; Hebr. iv. 14; vi. 6; vii. 3; x. 29; 1 Joh. iii. 8; v. 10; Apoc. ii. 18). Praeter multis in locis, ubi a Jehovah vocatur "Filius," et Ipse vocat Jehovam Deum suum Patrem, ut in hoc: "Quicquid Pater facit, hoc.. Filius facit: ....sicut Pater suscitat mortuos et vivificat, ita Filius...; [2]ut omnes honorent Filium, sicut honorant Patrem, ...sicut Pater habet vitam in se Ipso, ita dedit Filio vitam habere in Se Ipso" (Joh. v. 19-27). et perpluries alibi: et quoque apud Davidem, "Annuntiabo de statuto, Jehovah dixit ad me, Filius meus Tu, Ego hodie genui te. .... Osculamini Filium, ne irascatur, et pereatis in via; quia exardebit brevi ira ejus: beati omnes confidentes in Ipsum" (Psalm. ii. 7, 12). [3.] Ex his nunc fit hoc conclusum, quod omnis, qui vult vere Christianus esse, et a Christo salvari, credere debeat, quod Jesus sit Filius Dei viventis; qui hoc non, credit, sed modo quod sit filius Mariae, implantat sibi varias ideas de Ipso, quae damnosae et destructivae salutis illius sunt, de quibus videatur supra (n. [3]90, 94, 102). De his simile potest dici quod de Judaeis, Quod loco coronae regiae imponant capiti Ipsius coronam ex spinis, et quoque quod dent Ipsi acetum bibere, et clamant, "si Filius Dei es, descende de cruce" [(Matth. xxvii. 29, 34, 40)]: Aut sicut dixit diabolus tentator, "Si Filius Dei es, dic, ut lapides hi panes fiant;" aut "si Filius Dei es, mitte Te deorsum" (Matth. iv. 3, 6). Hi ecclesiam Ipsius et templum Ipsius profanant, et faciunt hoc speluncam latronum. Hi sunt qui cultum Ipsius faciunt similem cultui Mahumedis, et non distinguunt inter verum Christianismum, qui est cultus Domini, et naturalismum. Assimilari possunt illis qui feruntur Curru aut rheda super tenui glacie, et glacies rumpitur sub illis, et submerguntur; ac illi et equi et currus aqua glaciali operiuntur. Assimilari etiam possunt illis qui naviculam contexunt ex juncis et cannis, et conglutinant illam pice, ut cohaereat, et super illa se immittunt in pelagum; sed quod ibi conglutinatio picea solvatur, et illi suffocati aquis pelagi absorbeantur, et in fundo ejus sepeliantur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church