343. III. Quod homo Fidem accipiat, per quod adeat Dominum, Veritates ex Verbo discat, et secundum illas vivat. Antequam ingredior demonstrare Originem Fidei (quae est, ut adeatur Dominus, addiscantur veritates ex Verbo, et vivatur secundum illas), necessum est, ut summaria fidei praemittantur, ex quibus communis notio in singulis fidei partibus haberi potest; sic etenim plus conspicue comprehendi possunt non modo quae in hoc capite De Fide, sed etiam quae in sequentibus De Charitate, De Libero Arbitrio, De Paenitentia, De Reformatione et Regeneratione, deque Imputatione, traduntur; nam in omnes et singulas partes systematis theologici intrat fides sicut sanguis in membra corporis, et vivificat illa. Quid hodierna ecclesia de fide tradit, in orbe Christiano generaliter notum est, et specifice in ordine ejus ecclesiastico; nam libri de Fide solum et de Fide sola implent libraria Doctorum ecclesiae; vix enim quicquam ut proprie theologicum praeter illam hodie censetur. Sed antequam illa, quae hodierna, ecclesia de sua Fide tradit, assumuntur, lustrantur, et expenduntur (quod fiet in Apendice), afferentur communia, quae Nova Ecclesia de sua Fide docet, quae sunt haec sequentia.