True Christian Religion (Chadwick) n. 359

Previous Number Next Number See English 

359. (iv.) Quod tamen usque nihil Fidei, et nihil Charitatis, et nihil Vitae utriusque, sit ad Homine sed a solo Domino: legitur enim, Quod homo non possit sumere quicquam, nisi sit datum illi e caelo (Joh. iii. 27):

et Jesus dixit, "Qui manet in Me, et Ego in illo, hic fert fructum multum, quia sine Me non potestis facere quicquam" (Joh. xv. 5):

sed hoc ita intelligendum est, quod homo ex se non possit aliam fidem sibi comparare, quam naturalem, quae est persuasio quod ita sit quoniam vir auctoritatis ita dixit; nec aliam charitatem quam naturalem, quae est operatio ad favorem propter aliquam remunerationem; in quibus duabus est proprium hominis, et nondum vita a Domino: sed usque homo per utramque praeparat se ut sit receptaculum Domini; et quemadmodum se praeparat, ita intrat Dominus, et facit ut fides ejus naturalis fiat fides spiritualis, similiter charitas, et sic utraque viva; et haec fiunt, dum homo adit Dominum, ut Deum caeli et terrae. Homo quia creatus est imago Dei, creatus est habitaculum Dei: quare dicit Dominus, "Qui habet praecepta Mea, et facit illa, [4]ille est qui amat Me; ....et Ego amabo illum, ....et ad illum" veniam, "et mansionem apud illum" faciam (Joh. xiv. 21, 23). Tum, "Ecce sto ad januam et pulso, si quis audiverit vocem, et aperuerit januam, ingrediar ad illum, et cenabo cum illo, et ille Mecum" (Apoc. iii. 20). Ex his sequitur hoc conclusum, quod sicut homo se naturaliter praeparat ad recipiendum Dominum, ita Dominus intrat, et facit omnia apud illum intus spiritualia, et sic viva. Vice versa autem, quantum homo se non praeparat, tantum removet Dominum a se, et facit omnia ipse ex se, et quod homo ipse ex se facit, hoc non habet aliquid vitae in se. Sed haec non possunt adhuc in aliqua luce sisti videnda, priusquam de Charitate et de Libero Arbitrio actum est, et videbuntur postea in capite de Reformatione et Regeneratione.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church