True Christian Religion (Chadwick) n. 360

Previous Number Next Number See English 

360. In antecedentibus dictum est, quod fides in principio apud hominem sit naturalis, et quod sicut homo accedit ad Dominum, fiat spiritualis, similiter charitas; sed nemo adhuc novit discrimen quod est inter fidem et charitatem naturalem et spiritualem; quare hoc magnum arcanum detegendum est. Sunt duo mundi, naturalis et spiritualis; et in utroque mundo est sol, et ex utroque sole procedit calor et lux; sed calor et lux e Sole mundi spiritualis in se vitam habent; vita illis est a Domino qui in medio illius Solis est: at calor et lux e sole mundi naturalis nihil vitae in se habent, sed inserviunt duobus prioribus pro receptaculis, sicut solent causae instrumentales suis principalibus, ad promotionem illorum ad homines. Sciendum itaque est, quod calor et lux e Sole mundi spiritualis sint ex quibus sunt omnia spiritualia; sunt etiam spirituales, quia spiritus et vita illis insunt; at calor et lux e sole mundi naturalis sunt ex quibus omnia naturalia sunt, quae in se spectata sunt absque spiritu et vita. [2.] Nunc quia fides est lucis, et charitas est caloris, patet, quod quantum homo est in luce et calore procedentibus e Sole mundi spiritualis, tantum sit in fide et charitate spirituali; at quod quantum est in luce et calore procedentibus e sole mundi naturalis, tantum sit in fide et charitate naturali. Ex his constat, quod sicut lux spiritualis est intus in luce naturali ut in suo receptaculo aut in sua theca, et similiter calor spiritualis intus in calore naturali, ita quoque fides spiritualis intus in fide naturali sit, et similiter Charitas spiritualis intus in charitate naturali; et hoc fit eo gradu, quo homo progreditur e mundo naturali in mundum spiritualem; et progreditur sicut credit in Dominum, qui est ipsa Lux, Via, Veritas, et Vita, ut Ipse docet. [3.] Quoniam ita est, patet, quod quando homo est in fide spirituali, tunc etiam sit in fide naturali; est enim ut dictum est, fides spiritualis intus in fide naturali: et quia fides est lucis, sequitur, quod per illam insertionem. naturale hominis fiat sicut diaphanum, et quod qualiter conjungitur cum charitate, fiat pulchre coloratum causa est, quia charitas rubet, et fides candet; charitas rubet ex flamma ignis spiritualis, et fides candet ex splendore lucis inde. Contrarium evenit, si spirituale non intus est in naturali, sed naturale intus in spirituali; hoc fit apud homines, qui rejiciunt fidem et charitatem; apud hos internum mentis eorum, in quo sunt quando sibi relicti cogitant, est infernale, et quoque ex inferno cogitant, tametsi id nesciunt; at externum mentis illorum, ex quo loquuntur cum consociis in mundo, est sicut spirituale, sed hoc refertum est talibus immundis qualia sunt in inferno; quare hi sunt in inferno; sunt enim in statu inverso respective ad priores illos.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church