True Christian Religion (Chadwick) n. 361

Previous Number Next Number See English 

361. Dum itaque scitur quod spirituale sit intus in naturali apud illos qui in fide sunt in Dominum, et simul in charitate erga proximum, et quod inde naturale apud illos sit diaphanum, sequitur, quod homo tantum in spiritualibus sapiat, et quoque inde tantum in naturalibus; videt enim intus in se dum cogitat aut aliquid legit et audit, num veritas sit vel non: percipit hoc ex Domino, a quo lux et calor spiritualis in intellectus ejus sphaeram superiorem influit. [2.] Quantum apud hominem fides et charitas fiunt spirituales, tantum ille abstrahitur a proprio, et non spectat se, mercedem et remunerationem, sed solummodo jucundum percipiendi vera fidei, et faciendi bona amoris; et quantum spiritualitas illa augetur, tantum illud jucundum fit beatum; ex hoc est salus ejus, quae vocatur vita aeterna. Hic status hominis comparari potest cum pulcherrimis et amoenissimis in mundo, et quoque cum illis in Verbo comparatur; sicut cum fructiferis arboribus, cumque hortis in quibus illae; cum campis floriferis, cum lapidibus pretiosis, cumque cupediis, et quoque cum nuptiis, et tunc festivitatibus et laetificationibus. [3.] Quando autem inversum est, scilicet dum naturale est intus in spirituali, et inde homo in internis suis est diabolus, et in externis sicut angelus, tunc comparari potest cum mortuo in loculo ex pretioso ligno et aurato: comparari etiam potest cum sceleto ornato vestibus sicut homo, et vecto in curru magnifico; et quoque cum cadavere in sepulcro aedificato sicut templum Dianae: immo internum ejus simile potest sisti glomo serpentum in caverna, at externum ejus papilionibus quorum alae sunt tinctae coloribus omnis generis, qui tamen spurca ova agglutinant foliis arborum usus, ex quibus fructus illarum consumuntur. Immo internum illorum comparari potest cum accipitre, et externum eorum cum columba, et ejus fides et charitas cum accipitris volatu supra columbam fugientem, quam demum delassat, et tunc involat et devorat.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church