True Christian Religion (Chadwick) n. 362

Previous Number Next Number See English 

362. VI. Quod Dominus, Charitas et Fides, unum faciant, sicut Vita, Voluntas, et Intellectus in homine; et quod si dividuntur, unumquodvis pereat, sicut unio dilapsa in pollinem. Primum memorabuntur aliqua, quae in orbe erudito et inde in ordine ecclesiastico hactenus ignota fuerunt; et tam ignota, sicut quae infossa terrae sunt; cum tamen sunt thesauri sapientiae, qui nisi effodiuntur, et donantur publico, frustra homo satagit venire in aliquam justam cognitionem de Deo, de fide, de charitate, deque suae vitae statu, quomodo illum moderaturus sit et praeparaturus ad statum vitae aeternae. Ignota illa sunt haec: Quod homo sit merum organum vitae: Quod vita cum omnibus ejus influat a Deo caeli, qui est Dominus: Quod duae facultates vitae sint in homine, quae vocantur voluntas et intellectus; et quod voluntas sit receptaculum amoris, ac intellectus receptaculum sapientiae; et sic etiam quod voluntas sit receptaculum charitatis, ac intellectus receptaculum fidei: [2.] Quod omnia quae homo vult, et omnia quae intelligit, ab extra influant; bona quae amoris et charitatis sunt, ac vera quae sapientiae et fidei sunt, a Domino, at omnia quae contra illa sunt, ab inferno: Quod provisum sit a Domino, ut homo illa quae ab extra influunt, sentiat in se sicut sua, et inde producat illa a se sicut sua, tametsi ex illis nihil ejus sunt: Quod tamen illa imputentur ei ut ejus, propter liberum arbitrium, in quo est velle et cogitare ejus, et propter datas cognitiones boni et veri, ex quibus libere potest eligere quicquid ejus vitae temporali et vitae aeternae conducit. [3.] Homo qui haec allata obliquo oculo seu hirquis intuetur, potest ex illis concludere plura quae insaniae sunt; at homo qui illa recto oculo seu pupilla intuetur, potest ex illis concludere plura quae sapientiae sunt; ut hoc fiat, et non illud, necessum fuit praemittere judicia et dogmata de Deo et de Divina Trinitate, et post illa stabilire judicia et dogmata de Fide et Charitate, de Libero Arbitrio, deque Reformatione et Regeneratione, ut et de Imputatione; et quoque de Paenitentia, de Baptismo, deque Sancta Cena, ut mediis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church