363. Ut autem hic articulus fidei (qui est, quod Dominus, charitas et fides, unum faciant, sicut vita, voluntas et intellectus in homine, et quod si dividuntur unumquodvis pereat, sicut unio dilapsa in pollinem), ut veritas videatur et agnoscatur, interest ut in hoc ordine expendatur: (i.) Quod Dominus cum omni Divino suo Amore, cum omni Divina sua Sapientia, ita cum omni Divina sua Vita influat apud omnem hominem. (ii.) Proinde cum omni essentia Fidei et Charitatis. (iii.) Sed quod illa recipiantur ab homine secundum ejus formam. (iv.) Quod autem homo qui dividit Dominum, Charitatem et Fidem, non sit forma recipiens, sed forma destruens illa.