365. (ii.) Proinde quod Dominus cum omni essentia Fidei et Charitatis apud omnem hominem influat. - Hoc sequitur ex theoremate priori, quoniam vita Divinae sapientiae est essentia fidei, et vita Divini amoris est essentia charitatis; quare cum Dominus praesens est cum illis quae proprie Ipsius sunt, quae sunt Divina sapientia et Divinus amor, etiam praesens est cum omnibus veris quae fidei sunt, et cum omnibus bonis quae charitatis; per fidem enim intelligitur omne verum quod homo a Domino percipit, cogitat, et loquitur et per charitatem intelligitur omne bonum, quo a Domino afficitur, et quod inde vult et facit. [2.] Supra dictum est, quod Divinus amor, qui procedit a Domino ut Sole, percipiatur ab angelis ut calor, et quod Divina sapientia inde ut Lux; at qui non ultra apparentiam cogitat, potest opinari quod calor ille sit nudus calor, et quod lux illa sit nuda lux, quales sunt calor et lux procedentes a sole nostri mundi: sed calor et lux procedentes a Domino ut Sole, in sinu suo continent omnes infinitates, quae in Domino sunt; calor omnes infinitates amoris Ipsius, et lux omnes infinitates sapientiae Ipsius, ita quoque in infinitate omne bonum quod charitatis est, et omne verum quod fidei est. Causa est, quia ipse ille Sol praesens est ubivis in suo calore et in sua luce, et Sol ille est circulus proximus ambiens Dominum, emanans ex Divino Ipsius Amore et simul ex Divina Ipsius Sapientia; nam ut supra aliquoties dictum est, Dominus est in medio illius Solis. [3.] Ex his nunc patet quod nihil deesse possit, quin homo ex Domino, quia omnipraesens est, possit desumere omne bonum quod charitatis est, et omne verum quod fidei est. Quod non aliquid ex illis desit, constat ex amore et sapientia angelorum caeli, quae illis a Domino sunt, quod sint ineffabiles et naturali homini incomprehensibiles, et quoque multiplicabiles in aeternum. Quod infinita insint calori et luci quae procedunt a Domino, tametsi appercipiuntur ut simpliciter calor et lux, illustrari potest per varia in mundo naturali, ut per haec: sonus vocis et loquelae hominis auditur modo sicut simplex sonus, et tamen angeli dum audiunt illum, percipiunt in illo omnes amoris ejus affectiones, et quoque manifestant quae et quales sunt. Quod illa intus in sono lateant, homo etiam aliquatenus ex sono loquentis secum potest percipere; sicut num inibi sit contemptus, aut subsannatio, aut odium; tum etiam num inibi sit charitas, benevolentia, aut laetitia, vel aliae affectiones; similia latent in radiis oculi, dum aspectat aliquem. [4.] Illustrari etiam potest per fragrantias ex amplifico horto, et per fragrantias ex campis extensis floriferis; fragrans odor ex illis exspiratus consistit ex millibus et myriadibus variis, et usque sentiuntur ut unum. Simile est cum multis aliis, quae tametsi extrinsecus apparent uniformia, usque intrinsecus sunt multiplicia; sympathiae et antipathiae non aliud sunt quam exhalationes affectionum ex mentibus, quae afficiunt alterum secundum similitudines, ac aversationi sunt secundum dissimilitudines; haec tametsi innumera sunt, et non sentiuntur aliquo sensu corporis, usque percipiuntur sensu animae ut unum, et secundum illas fiunt omnes conjunctiones et consociationes in mundo spirituali. Haec allata sunt, ut illustrentur illa quae supra dicta sunt de spirituali luce quae procedit a Domino, quod illi omnia sapientiae, et inde omnia fidei insint, et quod illa lux sit, ex qua intellectus videt et percipit analytice rationalia, sicut oculus videt et percipit symmetrice naturalia.