True Christian Religion (Chadwick) n. 366

Previous Number Next Number See English 

366. (iii.) Quod illa quae influunt a Domino, recipiantur ad homine secundum ejus formam. Per formam hic intelligitur status hominis quoad ejus amorem et simul sapientiam; proinde etiam quoad affectiones bonorum charitatis et simul perceptiones veritatum fidei ejus. Quod Deus sit unus, individuus, et idem ab aeterno in aeternum, non idem simplex sed infinitum, et quod omne varium sit a subjecto in quo est, supra ostensum est. Quod forma seu status recipiens inducat variationes, constare potest ex vita infantum, puerorum, adolescentum, adultorum et senum: eadem vita, quia eadem anima, unicuique ab infantia ad senectam inest, sed sicut status ejus secundum aetates et accommodationes variatur, ita quoque percipitur vita. [2.] Vita Dei in omni plenitudine non modo est apud homines bonos et pios, sed etiam apud homines malos et impios; similiter apud angelos caeli, et apud spiritus inferni. Discrimen est, quod mali praestruant viam et occludant januam ne intret Deus in inferiora mentis eorum, boni autem explanent viam et aperiant januam, et quoque invitent Deum, ut intret in inferiora mentis eorum sicut in supremis ejus habitat, et sic formant statum voluntatis ad influxum amoris et charitatis, et statum intellectus ad influxum sapientiae et fidei, proinde ad receptionem Dei; mali autem praestruunt illum influxum per varias concupiscentias carnis, et inquinamenta spiritualia, quae substernunt, ac arcent transitum; sed usque Deus in supremis illorum cum omni Divina sua essentia residet, et dat illis facultatem volendi bonum, ac intelligendi verum, quae facultas cuivis homini est, quae nequaquam illi esset, nisi vita a Deo animae ejus inesset. Quod haec facultas etiam malis sit, a pluri experientia scire datum est. [3.] Quod quisque recipiat vitam a Deo secundum suam formam, illustrari potest per comparationes cum vegetabilibus omnis generis. Unaquaevis arbor, unumquodvis arbustum, unumquodvis virgultum, et unumquodvis gramen, recipit influxum caloris et lucis secundum suam formam; ita non modo illa quae boni usus sunt, sed etiam illa quae mali usus sunt: et sol cum suo calore non mutat formas illorum, sed formae in se mutant ejus effectus. Simile est cum subjectis regni mineralis, unumquodvis illorum, tam excellens quam vilipensum, recipit influxum secundum formam contextus partium in se, ita diversimode unus lapis et alter, una minera et altera, ac unum metallum et alterum: quaedam ex illis se pulcherrimis coloribus variegant, quaedam transmittunt lucem absque variegatione, et quaedam illam in se confundunt et suffocant. Ex his paucis constare potest, quod sicut sol mundi cum suo calore et cum sua luce aeque praesens est in uno objecto sicut in altero, sed quod formae recipientes varient ejus operationes, similiter Dominus ex Sole caeli, in cujus medio est, cum suo calore, qui in essentia sua est amor, et cum sua luce, quae in essentia sua est sapientia; sed quod forma hominis, quae inducta est per status vitae ejus, variet operationes; consequenter quod Dominus non in causa sit, quod non homo renascatur et salvetur, sed quod ipse homo.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church