True Christian Religion (Chadwick) n. 377

Previous Number Next Number See English 

377. (iii.) Quod sola Charitas non producat bona opera, minus adhuc sola Fides, sed quod Charitas et Fides simul. - Causa est quia charitas absque fide non [2]est charitas, neque fides absque charitate est fides, ut supra n. 355-361, ostensum est; quare solitaria charitas non datur, nec solitaria fides, inde nec dici potest, quod charitas per se aliqua bona opera producat, nec quod fides per se. Hoc simile est, quemadmodum cum voluntate et intellectu. Solitaria voluntas non datur, quare nec aliquid producit; neque solitarius intellectus datur, nec aliquid producit; sed omnis productio fit ab utroque simul, et fit ab intellectu ex voluntate. Quod hoc simile sit, est quia voluntas est habitaculum charitatis, ac intellectus est habitaculum fidei. Dicitur, quod adhuc minus sola fides, est quia fides est veritas, et ejus operatio est facere veritates, et hae illuminant charitatem et ejus exercitia; quod illuminent, docet Dominus, dicendo, "Qui facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur ejus opera, quoniam in Deo facta sunt" (Joh. iii. 21);

quare dum homo facit bona opera secundum veritates, facit illa in luce, hoc est, intelligenter et sapienter. Conjunctio charitatis et [1]fidei est sicut conjugium mariti et uxoris: ex marito ut patre et ex uxore ut matre nascuntur omnes proles naturales; similiter ex charitate ut patre et ex fide ut matre nascuntur omnes proles spirituales, quae sunt cognitiones boni et veri. Ex his cognoscitur generatio familiarum spiritualium: etiam in Verbo in spirituali sensu per "maritum" et "patrem" significatur bonum charitatis, ac per "uxorem" et matrem" verum fidei; ex his etiam patet, quod non sola charitas nec sola fides producere possit bona opera, sicut non solus maritus nec sola uxor aliquas proles. Veritates fidei non modo illuminant charitatem, sed etiam qualificant illam, ac insuper nutriunt illam; quare homo qui charitatem habet et non veritates fidei, est sicut ambulans in horto tempore noctis, et arripit fructus ex arboribus, et nescit num sint boni usus aut mali usus. Quoniam veritates fidei non modo charitatem illuminant, sed etiam hanc qualificant, ut dictum est, sequitur quod charitas absque veritatibus fidei sit sicut fructus absque succo, sicut torrida ficus, ac sicut uva postquam ex illa vinum est expressum. Quoniam veritates nutriunt fidem, ut quoque dictum est, sequitur, quod si charitas est absque veritatibus fidei, non alia ei nutritio sit, quam est homini ex esu panis adusti et simul potu aquae immundae ex quodam stagno.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church