378. IX. Quod sit Fides vera, Fides spuria, et Fides hypocritica. Ecclesia Christiana ab incunabulis suis incepit a schismatibus et haeresibus infestari ac discindi, et successu temporis lacerari et dilaniari, vix aliter quam sicut legitur De homine, qui descendit a Hierosolyma Jerichuntem, a latronibus circumdatus est, qui postquam exuerunt illum, et plagas inflixerunt, reliquerunt illum semimortuum (Luc. x. 30). Unde factum est sicut legitur de ecclesia illa apud Danielem:
"Tandem super avem abominationum desolatio, et usque ad consummationem et decisum, stillabit super devastationem" (ix. 27);
et secundum haec a Domino, "Tunc veniet finis, cum videritis abominationem desolationis praedictam a Daniele Propheta" (Matth. xxiv. 14, 15). Sors ejus comparari potest cum navi mercibus maximi pretii onusta, quae a portu dum exivit, illico agitata est procellis, et post paulo in mari facta naufraga [1]subsedit, et tunc merces ejus partim corruptae ab aquis, et partim distractae a piscibus. [2.] Quod Ecclesia Christiana ab infantia sua ita vexata et discissa fuerit, constat ex historia ecclesiastica, ut quod ipso tempore Apostolorum a Simone, qui fuit gente Samaritanus, et arte magus, de quo in Act. Apost. (viii. 9 seq.): et quoque ab Hymenaeo et Phileto, qui memorantur a Paulo in [2]Epist. ad Timotheum; ut et a Nicolao, a quo Nicolaitae ita dicti (qui nominantur, Apoc. ii. 6, et Actor. vi. 5), praeter a Cerintho. Post Apostolorum tempora insurrexerunt plures alii, ut Marcionitae, Noetiani, Valentiniani, Encratitae, Cataphryges, Quartodecimani, Alogiani, Cathari, Origenistae seu Adamantini, Sabelliani, Samosateni, Manichaei, Meletiani, et demum Ariani. Post horum tempora etiam phalanges haeresiarcharum ecclesiam invaserunt, ut Donatistae, Photiniani, Acatiani seu Semiariani, Eunomiani, Macedoniani, Nestoriani, Praedestinatiani, Papaei, Zwingliani, Anabaptistae, Swenckfeldiani, Synergistae, Sociniani, Antitrinitarii, Quaqueri, Herrenhuteri, praeter alias plures; et tandem his praevaluerunt, Lutherus, Melancthon, et Calvinus, quorum dogmata hodie regnant. [3.] Causae tot discidiorum et seditionum in ecclesia sunt principaliter tres; Prima, quod Divina Trinitas non intellecta sit: Secunda, quod non aliqua justa cognitio Domini fuerit: Tertia, quod Passio crucis pro ipsa Redemptione assumpta sit. Dum haec tria ignorantur, quae tam en sunt ipsa essentialia fidei, ex qua ecclesia est et nominatur ecclesia, non potest aliter, quam quod omnia ejus in sinistrum et diversum traherentur, et tandem in oppositum, et cum ibi est, usque credere quod sit in vera fide in Deum, et in fide omnium veritatum Dei: cum his simile est sicut cum illis, qui velant oculos peniculamento, et sic in phantasia sua gradiuntur recta via, et tamen gressus post gressus obliquant, et flectunt tandem in oppositum, ubi caverna, in quam cadunt. Sed homo ecclesiae non aliter potest ab erratico suo reduci in viam veri, quam per quod sciat, quid fides vera, quid fides spuria, et quid fides hypocritica. Quare demonstrabitur (i.) Quod Fides vera sit unica, et quod sit in Dominum Deum Salvatorem Jesum Christum, et quod sit apud illos qui credunt Ipsum esse Filium Dei, Deum caeli et terrae, ac unum cum Patre. (ii.) Quod Fides spuria sit omnis fides, quae recedit a vera, quae est unica, et quod sit apud illos, qui aliunde ascendunt, et Dominum non ut Deum, sed solum modo ut hominem spectant. (iii.) Quod Fides hypocritica sit nulla fides.