True Christian Religion (Chadwick) n. 381

Previous Number Next Number See English 

381. (iii.) Quod Fides hypocritica sit nulla fides. - Homo fit hypocrita, dum multum cogitat de se, et se praefert aliis; ita enim cogitationes et affectiones mentis suae determinat et infundit in corpus suum, et cum hujus sensibus illas conjungit. Inde fit homo naturalis, sensualis et corporeus; et tunc mens ejus non potest extrahi a carne, cum qua cohaeret, et elevari ad Deum, et videre aliquid Dei in luce caeli, hoc est, non aliquid spirituale; et quia est carneus homo, spiritualia quae intrant, quod fit per auditum in intellectum, non aliter apparent ei quam larvae, et quam flocci in aere, immo sicut muscae circum caput currentis et sudantis equi; quapropter corde subsannat illa; nam quod naturalis homo spectet illa quae spiritus sunt, seu spiritualia, ut deliria, notum est. [2.] Hypocrita inter naturales homines est infime naturalis, est enim sensualis, nam mens ejus arcte ligata est cum sensibus corporis ejus, et inde non aliud amat videre, quam quod sensus ejus suggerunt; et sensus quia in natura sunt, adigunt mentem cogitare de omni re ex natura, ita quoque de omnibus fidei. Si hypocrita ille fit concionator, retinet in memoria talia quae dicta sunt de fide in puerili et adolescente aetate; sed quia intus in illis nihil spirituale est, sed mere naturale, dum profert illa coram coetu, non sunt nisi quam voces inanimatae; quod sonent sicut animatae, est hoc ex jucundis amoris sui et mundi, ex quibus secundum facundiam clangunt, ac aures, vix aliter quam solent harmoniae cantus, mulcent. [3.] Hypocrita concionator post sermonem cum domum redit, ad omnia quae de fide, et quae ex Verbo coram coetu protulit, ridet; et forte secum dicit, "Projeci rete in lacum, et captavi rhombos et conchas;" nam ut tales apparent in phantasia ejus omnes qui in vera fide sunt. Est hypocrita sicut sculptile, cui duplex caput, unum intra alterum; caput internum cohaeret cum trunco seu corpore, externum quod est rotatile circum internum, est anterius pictum coloribus germanis sicut facies humana, non absimile capitibus ligneis expositis ad tabernas artificum qui capillamenta concinnant. Est sicut navicula, quam nauta per applicationem veli cum vento et contra ventum ad lubitum potest dirigere; faventia ejus pro omni, qui carnis et sensuum ejus jucundis indulget, talis velificatio est. [4.] Ministri, qui hypocritae sunt, perfecti comoedi, mimi, et histriones sunt, qui agere possunt personas regum, ducum, primatum, episcoporum; et mox dum exuunt vestes theatrales, intrant lupanaria et cum scortis cohabitant. Sunt quoque sicut januae pendentes a rotundo cardine, qui verti possunt cis et retro; talis est mens illorum, haec enim potest aperiri a parte inferni, et a parte caeli, et cum aperta est versus unum latus, occlusa est versus alterum; nam, quod mirabile est, tempore quo ministrant sancta, et docent vera ex Verbo, non sciunt aliter quam quod credant illa, est enim tunc janua a parte inferni occlusa; at mox ut domum redeunt, non credunt hilum, est enim tunc janua a parte caeli occlusa. [5.] Apud summe hypocritas est inimicitia intestina contra vere spirituales homines, est enim qualis est satanarum contra angelos caeli: quod ita sit, ab illis non sentitur tempore quo vivunt in mundo, sed se manifestat post mortem, quando externum illorum, per quod mentiti sunt spiritualem hominem, ablatum est, quoniam est internus illorum homo qui talis satanas est. Sed dicam qualiter spirituales hypocritae, quae sunt Qui in indumentis ovium incedunt, et intrinsecus sunt lupi rapaces (Matth. vii. 15). apparent coram angelis caeli; apparent sicut harioli ambulantes super palmis manuum, orantes; qui ore ex corde clamant ad daemones, et osculantur illos, sed complodunt calceos in aere, et sic sonant ad Deum: at cum stant super pedibus, apparent quoad oculos sicut pardi, quoad gressus sicut lupi, quoad os sicut vulpes, quoad dentes sicut crocodili, et quoad fidem sicut vultures.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church