390. Sextum Memorabile: -
In plaga septentrionali mundi spiritualis audivi sicut strepitum aquarum. Quare illuc accessi; et cum prope eram, cessavit strepitus, et audivi sonorum sicut ex congregatione: et tunc visa est domus foraminosa, circumcincta macerie, e qua auditum est sonorum illud. Accessi erat ibi ostiarius, quem quaesivi, "Quinam ibi." Dixit, quod essent sapientum sapientes, qui inter se concludunt res supranaturales; loquebatur ita ex simplici sua fide. Et dixi, "Liceatne intrare?" Dixit quod liceat, "Modo ne aliquid loquaris; quoniam ex venia admitto gentiles, qui in ostio mecum stant. Quare intravi, et ecce erat circus, et in ejus medio pulpitum, et coetus sapientum ita dictorum ventilabant arcana fidei eorum; et tunc materia seu propositio ventilationi subjecta fuit, Num Bonum, quod homo in Statu Justificationis per fidem, seu in Progressione ejus post Actum, facit, sit Bonum religionis, vel non. Dixerunt unanimiter, quod per bonum religionis intelligatur bonum quod confert ad salutem. [2.] Ventilatio acris fuit; sed praevaluerunt, qui dixerunt quod bona quae homo in statu seu progressione fidei facit, sint modo bona moralia, quae ad prosperitatem in mundo conducunt, sed nihil ad salutem conferunt; ad hanc confert modo fides. Et confirmarunt illud ita: "Quomodo potest aliquod bonum voluntarium hominis conjungi cum gratuito? fitne salvatio gratis? Quomodo potest aliquod bonum ab homine conjungi cum merito Christi? estne per id unice salvatio? Et quomodo potest operatio hominis conjungi cum operatione Spiritus Sancti? Facitne ille omnia absque ope hominis? Suntne illa unice salvifica in actu justificationis per fidem, permanentque illa tria unice salvifica in statu seu progressione ejus? Quare bonum accessorium ab homine nequaquam potest vocari bonum religionis, quod, ut dictum est, confert ad salutem; sed si quis id facit propter salutem, quoniam ei inest hominis voluntas, et haec non potest, non spectare id ut meritum, potius vocandum est malum religionis.' [3.] Stabant duo gentiles juxta ostiarium in vestibulo, et audiverunt haec; et dicebant inter se, "His non est aliqua religio: quis non videt. quod bonum facere proximo propter Deum, ita cum Deo, et a Deo, sit quod vocatur religio?" Et alter dixit, "Fides illorum infatuavit illos. Et tunc quaesiverunt ostiarium, "Quinam sunt illi?" Dixit ostiarius, "Sunt sapientes Christiani." Et responderunt, "Garris, mentiris; sunt ludiones; ita loquuntur." Et ego abivi. Quod ad illam domum venerim, et quod tunc deliberaverint de rebus illis, et quod factum sit sicut describitur, fuit ex auspicio Divino Domini.