True Christian Religion (Chadwick) n. 391

Previous Number Next Number See English 

391. Septimum Memorabile: -

Qualis desolatio veri et macies theologica in Christiano orbe hodie datur, notum mihi factum est ex sermocinatione cum multis ex laicis, et cum multis ex clericis in mundo spirituali. Apud hos talis egestas spiritualis est, ut vix sciant quicquam, quam quod sit Trinitas, Pater, Filius et Spiritus Sanctus, et quod sola fides salvet; et de Domino Christo solum historica de ipso apud Evangelistas; reliqua autem, quae Verbum utriusque Testamenti de Ipso docet, ut quod Pater et Ipse unum sint, quod Ipse in Patre sit et Pater in Ipso, quod Ipsi sit omnis potestas in caelo et in terra, quod voluntas Patris sit ut credant in Filium, et quod qui credit in Ipsum habeat vitam aeternam, praeter plura, haec illis tam ignota et reposta sunt, sicut illa quae in fundo oceani, immo quae in centro terrae jacent. Et cum protrahuntur ex Verbo et leguntur, stant sicut audiant et non audiant; nec penitius intrant in aures, quam susurrus venti, aut sonus pulsati corii. Angeli, qui a Domino quandoque emittuntur ad societates Christianas, quae in mundo spirituum sunt, ita sub caelo, ad visitandum, valde lamentantur; dicentes quod talis obesitas et inde caligo in rebus salutis sit, paene qualis in psittaco loquente; dicunt etiam docti illorum, quod in spiritualibus et Divinis non plus intelligant quam statuae [2.] Quondam mihi retulit angelus, quod cum duobus e clero locutus sit, uno qui in fide separata a charitate, altero qui in fide non separata fuit: quod cum illo qui in fide separata a charitate fuit, ita locutus sit: "Amice, quis es?" Respondit ille, "Sum Reformatus Christianus." "Quae tua doctrina, et inde religio?" Respondit quod sit fides. Dixit, "Quae tua fides?" Respondit, "Fides mea est, quod Deus Pater miserit Filium, qui damnationem generis humani in Se susciperet, et quod per id salvemur." Interrogavit tunc dicendo, "Quid scis plus de salvatione?" Respondit quod salvatio fiat per solam illam fidem. Porro dixit, "Quid scis de redemptione?" Respondit quod facta sit per passionem crucis, et quod meritum Ipsius imputetur per illam fidem. Porro, "Quid scis de regeneratione?" Respondit quod fiat per illam fidem. "Dic quid scis de amore et charitate." Respondit quod sint illa fides. "Dic quid cogitas de praeceptis decalogi et de reliquis in Verbo." Respondit quod sint in illa fide. Tunc dixit," Ergo nihil facies." Respondit, "Quid faciam? non possum facere bonum, quod bonum est, a me." Dixit, "Num fidem potes habere a te?" Respondit, "in hoc non inquiro, habebo fidem." Tandem dixit, "Omnino scis aliquid praeterea de salute." Respondit, "Quid praeterea, cum per solam illam fidem salvatio?" Sed tunc dixit angelus. "Respondes sicut qui canit uno tono tibiae; non audio nisi fidem. Si illam scis et non aliquid praeterea, nihil scis; abi et vide socios." Et abivit et offendit illos in deserto, ubi non gramen; quaesivit ibi cur ita, et dictum est, quia illis nihil ecclesiae. [3.] Angelus cum illo, qui in fide conjuncta charitati erat, ita locutus est: "Amice, qui es?" Respondit, "Sum Christianus Reformatus." "Quae tua doctrina et inde religio?" Respondit, "Fides et charitas." Dixit, "Haec sunt duo." Respondit, "Non separari possunt." Dixit, "Quid fides?" Respondit, "Credere quod Verbum docet." Dixit, "Quid charitas?" Respondit, "Facere quod Verbum docet." Dixit, "Num solum credideris illa, vel num etiam feceris?" Respondit, "Etiam feci." Angelus caeli tunc aspexit illum, et dixit, "Mi amice, veni mecum, et habita nobiscum."


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church