True Christian Religion (Chadwick) n. 402

Previous Number Next Number See English 

402. (vi.) De mere Naturali et Sensuali Homine.-Quoniam pauci sciunt, quinam intelliguntur per sensuales homines, et quales illi sunt, et tamen interest scire, quare describentur. 1. Is sensualis homo dicitur, qui omnia judicat ex sensibus corporis, et qui nihil credit nisi quod oculis videre et manibus tangere potest, haec dicens esse aliquid, reliqua rejiciens: quare sensualis homo est infime naturalis homo. [2.] 2. Quod interiora mentis ejus, quae vident ex luce caeli, clausa sint, ut ibi nihil veri, quod caeli et ecclesiae est, videat, quoniam cogitat in extremis, et non interius ex aliqua luce spirituali. [3.] 3. Et quoniam in crasso lumine naturali est, interius est contra illa quae caeli et ecclesiae sunt, et tamen exterius potest loqui pro illis, ardenter secundum dominationem per illa. [4.] 4. Quod sensuales homines ratiocinentur acriter et solerter, quia cogitatio illorum est tam prope loquelam, ut paene in illa, et sicut in labiis; et quia in loquela ex sola memoria ponunt omnem intelligentiam. [5.] 5. Quod quidam ex illis confirmare possint quicquid volunt, et dextre falsa; et quod post confirmationem credant vera esse: sed quod ex fallaciis sensuum ratiocinentur et confirment, a quibus captatur et persuadetur vulgus. [6.] 6. Quod sensuales homines astuti sint, et malitiosi prae reliquis. [7.] 7. Quod interiora mentis eorum sint foeda et spurca, quoniam per illa communicant cum infernis. [8.] 8. Quod illi, qui in infernis sunt, sensuales sint, et eo plus, quo profundius: quodque sphaera spirituum infernalium se conjungat cum sensualibus hominis a tergo. [9.] 9. Quoniam sensuales homines non vident aliquod genuinum verum in luce, sed ratiocinantur et altercantur de omni re, num ita sit, et hae altercationes audiuntur extra illos sicut stridores dentium, qui in se spectati sunt collisiones falsorum inter se, et quoque falsi et veri, patet quid significatur per "stridorem dentium" in Verbo: causa est, quia ratiocinatio ex fallaciis sensuum correspondet dentibus. [10.] 10. Quod docti et eruditi, qui se in falsis profunde confirmaverunt, et plus qui contra vera Verbi, prae aliis sensuales sint, tametsi coram mundo non tales apparent. Quod haeretica imprimis profluxerint a talibus qui sensuales fuerunt. [11.] 11. Quod hypocritae, dolosi, voluptuosi, adulteri, avari, quoad plurimam partem sensuales sint. [12.] 12. Quod illi qui ratiocinati sunt ex solis sensualibus, et contra genuina vera Verbi et inde ecclesiae, ab antiquis dicti fuerint serpentes arboris scientiae boni et mali. [13.] Quoniam per sensualia intelliguntur res sensibus corporis objectae, et per sensus illos haustae, sequitur,-13. Quod homo per sensualia communicet cum mundo, et per rationalia supra illa cum caelo. [14.] 14. Quod sensualia subministrent talia e mundo naturali, quae inserviunt interioribus mentis in mundo spirituali. [15.] 15. Quod sint sensualia subministrantia intellectui, et quod haec sint varia naturalia quae vocantur physica, et quod sint sensualia subministrantia voluntati, et quod haec sint jucunda sensuum et corporis. [16.] 16. Quod nisi cogitatio a sensualibus elevatur, homo parum sapiat: quod homo sapiens supra sensualia cogitet; et quod cum cogitatio supra sensualia elevatur, in lumen clarius veniat, et tandem in lucem caeli; inde homini perceptio veri, quae proprie est intelligentia. [17.] 17. Quod elevatio mentis supra sensualia, et abductio ab illis, antiquis nota fuerit. [18.] 18. Quod si sensualia ultimo loco sunt, per illa aperiatur via pro intellectu, ac elimentur vera per modum extractionis; at quod si sensualia primo loco sunt, per illa claudatur illa via, et homo non videat vera nisi sicut in nimbo, aut sicut in nocte. [19.] 19. Quod sensualia apud hominem sapientem ultimo loco sint, et subjecta interioribus; at quod apud hominem insipientem primo loco sint, et dominantia: hi sunt qui proprie dicuntur Sensuales. [20.] 20. Quod apud hominem sint sensualia communia cum bestiis, et quod sint sensualia non communia cum illis. Quod quantum quis cogitat supra sensualia, tantum sit homo; sed quod nemo possit cogitare supra sensualia, et videre vera ecclesiae, nisi agnoscat Deum, et vivat secundum praecepta Ipsius; nam Deus elevat et illustrat.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church