True Christian Religion (Chadwick) n. 403

Previous Number Next Number See English 

403. [II.] Quod tres illi amores, dum rite subordinati sunt, perficiant hominem; at dum non rite subordinati sunt, pervertant et invertant illum.

Prius aliquid de subordinatione trium universalium illorum amorum, qui sunt amor caeli, amor mundi, et amor sui, dicetur: et postea de influxu et insertione unius in alterum, et demum de statu hominis secundum subordinationem. Tres illi amores inter se, sunt sicut tres regiones corporis, quarum suprema est caput, media est pectus cum ventre, et tertiam faciunt genua, pedes, et plantae. Quando amor caeli facit caput, amor mundi pectus cum ventre, et amor sui pedes cum plantis, tunc homo est in perfecto statu secundum creationem; quoniam tunc duo inferiores amores inserviunt supremo, sicut corpus et ejus omnia capiti. Cum itaque amor caeli facit caput, tunc influit hic in amorem mundi, qui principaliter est amor opum, et per has facit usus; et mediate per hunc in amorem sui, qui principaliter est amor dignitatum, et per has facit usus. Ita tres illi amores spirant usus ex influxu unius in alterum. [2.] Quis non comprehendit, quod dum homo ex spirituali amore (qui est a Domino, et est qui intelligitur per amorem caeli), vult facere usus, naturalis homo faciat illos per opes et per alia bona ejus, et sensualis homo in sua functione, et quod ejus honor sit producere illos? Quis etiam non comprehendit quod omnia opera, quae homo facit corpore, fiant secundum statum mentis ejus in capite, et quod si mens in amore usuum est, corpus per sua membra hos efficiat et hoc fit, quia voluntas et intellectus in suis principiis est in capite, et in suis principiatis in corpore, sicut voluntas in factis, et cogitatio in loquelis; et comparative, sicut est prolificum seminis in omnibus et singulis arboris, per quae producit fructus, qui sunt usus ejus. Et est sicut ignis et lux intus in vase crystallino, quod ex illis calefit et pellucet. Et quoque visus spiritualis in mente, et simul visus naturalis in corpore, apud illum, in quo tres illi amores juste et rite subordinati sunt, ex luce quae influit per caelum a Domino, assimilari potest pomo Africano, quod usque ad medium, ubi est theca seminum, pellucet. Simile quid intelligitur per haec Domini verba, "Lucerna corporis est oculus; si oculus simplex (hoc est, bonus) est, totum corpus est lucidum" (Matth. vi. 22; Luc. xi. 34). [3.] Nullus homo sanae rationis potest damnare opes, sunt enim in communi corpore sicut sanguis in homine; nec potest damnare honores functionibus addictos, sunt enim regis manus et societatis columnae, modo amores naturales et sensuales illorum subordinati sunt amori spirituali. Sunt etiam administrationes in caelo, et illis dignitates adjectae; at qui funguntur illis, nihil plus amant quam usus facere, quia spirituales sunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church