True Christian Religion (Chadwick) n. 406

Previous Number Next Number See English 

406. [III.] Quod omnis homo in singulari sit proximus, qui amandus est, sed secundum quale boni ejus.

Homo non natus est propter se, sed propter alios; hoc est, ut non vivat sibi soli, sed aliis; alioqui non foret aliqua cohaerens societas, et in illa aliquod bonum. In communi sermone est, quod quisque sibi proximus sit; sed doctrina charitatis docet quomodo hoc intelligendum est: nempe, quisque sibi prospiciet necessitates vitae, ut victum, amictum, habitationem, et plura, quae in vita civili, in qua est, necessario requiruntur; et haec non modo pro se, sed etiam pro suis; nec modo pro tempore praesenti, sed etiam pro venturo; nam nisi quis sibi comparat necessitates vitae, non est in statu exercendi charitatem, in omnium enim inopia est. Quomodo autem quisque sibi proximus esse debet, constare potest ex hoc simili: quisque providere debet corpus suum victu; hoc primum erit, sed ob finem, ut mens sana sit in corpore sano; et quisque providere debet mentem suo victu, nempe talibus quae sunt intelligentiae et judicii, sed ob finem ut ille inde sit in statu serviendi concivi, societati, patriae, ecclesiae, et sic Domino; qui hoc facit, ille providet sibi bene in aeternum. Inde patet, quid primum tempore, et quid primum fine, et quod primum fine sit id quod omnia spectant. Hoc quoque est, sicut qui construit domum: primum ponet fundamentum, sed fundamentum erit pro domo, et domus pro habitatione. Qui credit sibi proximum esse primo loco seu primario, is similis est ei qui spectat fundamentum ut finem, non habitationem, cum tamen habitatio est ipse finis primus et ultimus, ac domus cum fundamento est modo medium ad finem.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church