True Christian Religion (Chadwick) n. 407

Previous Number Next Number See English 

407. Quid amare proximum dicetur. Amare proximum non modo est velle et facere bonum propinquo, amico, et bono, sed etiam alieno, inimico et malo. Verum charitas exercetur erga hos et illos diversis modis; erga propinquum et amicum per beneficia directa; erga inimicum et malum autem per beneficia indirecta, quae fiunt per exhortationes, disciplinas, et poenas, et sic emendationes. Hoc illustrari potest ita: Judex, qui ex lege et justitia punit malefactorem, is amat proximum; nam sic emendat illum, et consulit civibus, ne illis malefaciat. Quisque novit quod pater, qui liberos, dum malefaciunt, castigat, amet illos; et vicissim quod qui propterea non castigat illos, amet mala illorum; de quo non praedicari potest charitas. Porro si quis inimicum insultantem repellit, et ex tutela verberat, aut tradit judici, ut sic damnum a se avertat, animo tamen, ut amicus ejus fiat, is ex vena charitatis agit. Bella, quae pro fine tutandi patriam et ecclesiam habent, nec contra charitatem sunt; finis propter quem, declarat num sit charitas vel non.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church