True Christian Religion (Chadwick) n. 408

Previous Number Next Number See English 

408. Cum itaque charitas in sua origine est bene velle, ac bene vel]e residet in interno homine, patet, quod cum aliquis qui charitatem habet, resistit inimico, punit sontem, et castigat malos, faciat hoc medio externo homine; quare postquam id peregit, redit in charitatem, quae est in interno homine, et tunc quantum potest, et prodest, ei bene vult, et ex bene velle bene facit. Illis, quibus est genuina charitas, est zelus pro bono; et zelus ille in externo homine potest videri sicut ira et ignis flammans; at ille deflammatur et [1]sedatur ut primum adversarius resipiscit. Aliter apud illos quibus nulla [2]charitas; horum zelus est ira et odium, ex his enim internus eorum homo aestuat ac ignescit.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church