True Christian Religion (Chadwick) n. 409

Previous Number Next Number See English 

409. Antequam Dominus in mundum venit, vix aliquis novit quid internus homo, et quid charitas; quapropter tam multis in locis docuit dilectionem, hoc est charitatem; et hoc facit discrimen inter Testamentum seu Foedus Vetus et Novum. Quod adversario et inimico ex charitate benefaciendum sit, docuit Dominus apud Matthaeum:

"Audivistis quod dictum sit" veteribus, "Amabis proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum; Ego vero dico vobis, Amate inimicos vestros, benedicite maledicentibus vobis, benefacite odio vos habentibus, et orate pro laedentibus et persequentibus vos; ut sitis filii Patris vestri qui in caelis" (v. 43-45):

et Petro interroganti quoties peccanti contra se remitteret, num usque ad septies, Respondit, "Non dico tibi ad septies, sed usque ad septuagies septies" (Matth. xviii. 21, 22). Et audivi e caelo, quod Dominus remittat unicuique peccata ejus, et nusquam vindicet, et ne quidem imputet, quia est ipse Amor et ipsum Bonum; sed quod usque per id peccata non abstersa sint, haec enim non nisi quam per poenitentiam absterguntur: cum enim dixit Petro quod remitteret usque ad septuagies septies, quid non Dominus?


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church