True Christian Religion (Chadwick) n. 430

Previous Number Next Number See English 

430. Debita charitatis publica, sunt imprimis tributa et vectigalia, quae non cum debitis functionum commiscenda sunt. Illa pendunt alio corde illi qui spirituales sunt, et alio illi qui mere naturales sunt. Spirituales pendunt illa ex bene velle, quia sunt collectae pro conservatione patriae, et pro tutatione ejus et ecclesiae, proque administratione per officiarios et praefectos, quibus salaria et stipendia ex publico aerario impendenda sunt. Quare illi, quibus patria et quoque ecclesia sunt proximus, ex voluntate spontanea et secundante solvunt illa, et pro iniquitate reputant fallere et frustrare: at illi, quibus patria et ecclesia non sunt proximus, voluntate invita et repugnante praestant illa, et quoties datur ansa defraudant et surripiunt; apud hos enim domus sua et caro sua sunt proximus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church