True Christian Religion (Chadwick) n. 431

Previous Number Next Number See English 

431. Debita charitatis domestica, sunt mariti erga uxorem, et uxoris erga maritum tum patris et matris erga liberos, et liberorum erga patrem et matrem; ut et heri et herae erga famulos et famulas, et horum erga illos. Haec debita, quia sunt educationis et administrationis in domo, sunt tam multa, ut si recenserentur, codicem implerent. Unusquisque homo fertur in haec debita ex alio amore quam in debita functionis suae; mariti erga uxorem et uxoris erga maritum, ex amore conjugiali et secundum illum; patris et matris erga liberos ex amore cuivis insito, qui vocatur storge; et liberorum erga parentes ex alio amore et secundum illum, qui arcte se conjungit cum obedientia ex debito. Debita autem heri et herae erga famulos et famulas trahunt ex amore regnandi, et hic ex statu mentis cujusvis. [2.] Sed amor conjugialis, et amor erga liberos cum eorum debitis et debitorum exercitiis, non producunt amorem erga proximum, sicut exercitia debitorum in functionibus; nam amor storge vocatus datur apud malos aeque ac apud bonos, et quandoque fortior apud malos; et quoque datur apud bestias et aves, apud quas nulla charitas formari potest. Quod sit apud ursos, tigrides et serpentes, aeque ac apud oves et capras, et apud bubones aeque ac apud columbas, notum est. [3.] Quod in specie attinet debita parentum erga liberos, sunt debita intrinsecus alia apud illos qui in charitate sunt, et alia apud illos qui non in charitate sunt, sed extrinsecus apparent similia: apud illos qui in charitate sunt, conjungitur amor ille cum amore erga proximum et cum amore in Deum; ab his enim amantur liberi secundum mores, virtutes, studia, et dotes serviendi publico: apud illos autem qui non in charitate sunt, non est conjunctio charitatis cum amore storge vocato; quare plures ex his amant liberos etiam malos, immoratos, astutos, prae bonis, moratis et prudentibus, ita inutiles publico prae utilibus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church