True Christian Religion (Chadwick) n. 432

Previous Number Next Number See English 

432. Debita charitatis privata sunt etiam plura; sicut pensa solvere operariis, usuras pendere, stipulata praestare, hypothecas custodire, et similia alia; quorum aliqua sunt debita ex lege forensi, aliqua ex lege civili, et aliqua ex lege morali. Haec quoque ex alia mente exhibentur ab illis quae in charitate sunt, et alia ab illis qui non in charitate sunt. Ab illis qui in charitate sunt, praestantur illa juste et fideliter; nam praeceptum charitatis est, ut quis juste et fideliter agat cum omnibus cum quibus in aliquo negotio et commercio est (de quo supra, n. 422 seq.). Eadem illa autem aliter prorsus praestantur ab illis qui non in charitate sunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church