True Christian Religion (Chadwick) n. 437

Previous Number Next Number See English 

437. Creditur hodie, quod charitas duntaxat sit bonum facere, et quod tunc non malum faciat; consequenter quod primum charitatis sit bonum facere, et secundum ejus non malum facere: sed prorsus inversum est; primum charitatis est amovere malum, et secundum ejus est facere bonum; nam universalis lex in mundo spirituali est, et inde quoque in mundo naturali, quod quantum quis non vult malum, tantum velit bonum; ita quantum se avertit ab inferno, a quo omne malum ascendit, tantum se vertat ad caelum, e quo omne bonum descendit; proinde etiam, quod quantum quis rejicit diabolum, tantum acceptetur a Domino. Non potest quis stare inter utrumque collo versatili, et simul orare ad unum et ad alterum: hi enim sunt de quibus Dominus haec dicit, "Novi tua opera, quod neque frigidus sis neque calidus; utinam frigidus esses aut calidus: sed quia tepidus es, et neque frigidus neque calidus, exsputurus sum te ex ore" (Apoc. iii. 15, 16). Quis potest inter binos exercitus velitare cum sua turma, ac utrique favere? Quis potest in malo esse contra proximum, et simul in bono erga illum? Numne tunc malum se recondit in bono? Tametsi malum quod se recondit non appareat in actibus, usque se manifestat in multis, dum super illa rite reflectitur. Dicit Dominus, "Nullus servus potest duobus dominis servire;....non potestis Deo servire et Mammonae" (Luc. xvi. 13).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church