True Christian Religion (Chadwick) n. 438

Previous Number Next Number See English 

438. Sed purificare se a malis, nemo ex propria potentia et ex propriis viribus potest; at usque non fieri potest absque potentia et viribus hominis, sicut propriis: quae nisi forent, non aliquis posset pugnare contra carnem et ejus concupiscentias, quod tamen cuivis injunctum est, immo non cogitaret de aliqua pugna, ita animum relaxaret in omnis generis mala, et solum per leges justitiae latas in mundo, et per illarum poenas, retineretur ab illis quoad facta; et sic foret intus sicut tigris, pardus, et serpens, qui nihil reflectunt super amorum suorum crudelia jucunda. Ex his patet quod homo, quia prae feris rationalis est, debeat resistere malis ex potentia et viribus sibi datis a Domino, quae in omni sensu apparent ei ut propriae; et haec apparentia est data cuivis homini a Domino propter regenerationem, imputationem conjunctionem, et salvationem.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church