449. Aliter prorsus fit cum illis qui amant bonum in altero; ita qui amant justitiam, judicium, sinceritatem, benevolentiam ex charitate; imprimis qui fidem et amorem in Dominum. Illi quia amant illa quae intra hominem sunt abstracte ab illis quae extra illum sunt; quare si non animadvertunt eadem in persona post mortem, illico ab amicitia recedunt, et a Domino associantur illis qui in simili bono sunt. Dici potest, quod nemo possit, explorare interiora mentis illorum cum quibus in consortio et commercio est; sed hoc non necessarium est: modo caveat sibi ab amicitia amoris cum quocunque; amicitia externa propter varios usus non nocet.